Latin
SO IDEM IN VNIVERSVM HABEBIS, SI DISTANTIAM
Oronce Finé, Protomathesis 217-2
Unproofread scanNot analysed yet
SO IDEM IN VNIVERSVM HABEBIS, SI DISTANTIAM basi rei mensurandae, ad casum perpendicularis ab oculo ad terram occurrentem, proportionaliter acceperis, quemadmodum ratio partium BE aut DE, ad 12 lateris partes, uel è contra requiret: iuncta semper consurgenti mensurarum numero, eadem perpendiculari ab inspectore demissa oculo. Quod ut clarius elucescat, repetatur in exemplum altitudo GF, incidatque per radij uisualis obseruationem perpendiculum in latus BC, ipsum intersecans ad punctum E: sit autem BE partium 8, qualium latus quadrati est 12. &demissa perpendiculari DH, producatur recta DI intercapedini GH parallela. Euidens itaque relinquitur ex 29 &32 primi elementorum Euclidis, bina triangula ADE &FDI esse inuicem aequiangula: ueluti proximo cap. deduxiuius. Fit igitur per 4 sexti eorundem elementorum, sicut AB ad BE, ita DI ad IF. Ipsi autem DI est aequa lis GH, per 34 primi ipsius Euclidis est enim DHGI parallelogramum: sicut igitur AB ad BE, ita GH ad IF. nam aequales ad eandem, eandem habent rationem, per 7 quinti eiusdem Euclidis. Sit ergo GH in exempli gratiam cubitorum 18: quoniam 12 ad 8 sesqualteram ui Sdentur habere rationem: similiterque GH semel continebit IF, &dimidiam insuper eiusdem partem. Duc itaque 18 cubitos GH, in &partes ipsius BE, fient 144: quam si diuiseris per 12, prouenient rursum 12. tot igitur cubitorum est IF: cui si addideris DH perpendicularem, 4 uerbi gratia cubitorum, conflabitur altitudo GF cubitorum 16. Ipsa nanque DH est aequalis GI, per eandem 34 primi. Idem fiat respondenter de caeteris, ubicumque ceciderit perpendiculum: quantacunque etiam fuerit intercapedo GH. Primus tamen operandi modus, magis uidetur conuenire cum umbrarum rationibus: unde prima fronte rudioribus magis utcunque placebit. Quonam rursum modo eaedem lineae super dato plano orthogonaliter eleuatae, aliter Capit quàm per utrunque quadratum metiantur geometricum.