# Protomathesis 220

Oronce Finé, Protomathesis, Cap. XI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/220
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/220

Cap. XI. geometricum quadratum. VNT PLAERVNQVE RERVM ALTITVDINES, AN quarum bases minimè conceditur peruenire: id uel circunstantibus aquis, uel effosa terra, aut eiuscemodi prohibentibus impedimentis. Cum tamen earundem rerum altitudines, è proximo terrestri planoper quadratum uolueris agnoscere geometricum: in hunc facito modum. Selecto commodiori loco, erige quadrantem super latus AB uel AD, ad rectos undiquaque angulos, altero distributorum laterum aut BC, aut CD ad ipsam mensu randam altitudinem conuerso. Leua deinde, aut deprime regulam (oculo semper ad A constituto) donec per ambo foramina pinnacidiorum, radius uisualis ad summum rei metiendae peruenerit uerticem. Quibus ita seruatis, aspice contactum ipsius regulae secundum lineam fiducialem in eo latere, quod ad ipsam conuertitur altitudinem: notaque seorsum rationis denominatorem, quam habet latus quadrati, ad conpraehensam ab eadem regula partem. Accede postmodum quàm rectissimè poteris ad ipsam datam altitudinem, uel ab eadem retrocede, pro commoditate plani: rursumque simile facito radij uisualis examen, consyderes quoque rationem quam habet latus quadrati, ad partem lateris uersus datam altitudinem erecti, quae ab praefata compraehenditur regula, & illius rationis denominatorem pariter obseruato scorsum. Quibus absolutis, aufer minorem denominatorem à maiori, nuper ex aminatarum rationum: & relictum iterum seruato numerum. Metire tandem interuallum quod utrunque situm oculi, uel anguli qui ad A intercipitur: & occurrentem mensurarum numerum, diuide per eum numerum, qui ex nuper facta denominatorum subtractione relictus est. Nam quotiens inde numerus propositam et inaccessibilem alti tudinem indicabit. Vnde si relictus numerus fuerit unitas, ipsum interuallum inter ambas obseruationes compraehensum, pro data sumendum est altitudine: quoniam I neque diuidendo neque multiplicando numerum immutat, ueluti crebro diximus. EXEMPLO, QVAE DIXIMVS FORSITAM CLARIVS INtelliges. Esto igitur proposita turris EF, circumposito lacu impedita: cuius altitudo desyderetur. fiat itaque prima radij uisualis obseruatio: sitque in puncto G. & incidens regula in latus CD, seccet DH partium 20, qualium totum latus est 60.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
