Latin
Cap. XI
Oronce Finé, Protomathesis 221
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur quo niam 60 ad 20 triplam uidentur seruare rationem: nota seorsum 3, numerum ipsius triplae rationis denominatorem. Hoc primo examine facto, contingat te recta cedereuia ad locum posteriorem I notula signatum: ubi rursum examen simile priori discurras. Sit autem pars lateris DC ab eadem compraehensa regula, DK, partium quidem 12, qualium idem latus quadrati diximus fore 60. Atqui 60 ad 12 quintuplam rationem habent: nota igitur 5 seorsum, numerum à quo ratio quintupla denominatur. Tolle postmodum 3 à 5, relinquentur 2: quae serua scorsum. Metire tandem interuallum GI, sitque partium 24, qualium singula quadrati latera fuerint 4 similium. Diuide itaque 24 per 2, fient pro quotiente 12:tot igitur partium nuper expressarum erit proposita &inaccessibilis altitudo EF. anlilu, ἀρε Quòd praefatae perpendiculares &inaccessibiles lineae, per uulgatum quadrantem, non minori facilitate metiantur.