Latin
Caput XII
Oronce Finé, Protomathesis 222
Unproofread scanNot analysed yet
Fiet igitur (ueluti prius) ut idem interuallum, utrunque casum radij uisualis interceptum, prodata sumendum sit altitudine, quoties ex praefata denominatorum subtra ctione relinquetur unitas: propterea quoniam numerus per I frustra diuideretur. SED HAEC EXEMPLARI DISCVRSV FIENT LVCIDIORA. 3 Sit igitur data &accessu difficilis altitudo GF: contingatque prima radij uisualis obseruatio in puncto H, &incidat idem radius uisualis ad punctum I, cadat autem fi lum perpendiculi in punctum C. Erit ergo ratio lateris AD ad latus DC aequalitatis, ab unitate denominata: seruabis itaque I, pro primo denominatore numero. Postmodum retrocedendo, secundam radij uisualis incidentiam respondenter examinabis: utpote in K, ubi filum cadat in latus BC, ad punctum E, sitque BE partium 4, qualium idem latus BC est 12. Et quoniam 12 ad 4 triplam constat habere rationem: seruabis ergo 3, à quibus ratio tripla denominatur. Per ea autem quae preallegato capite nono diximus, concurrat idem uisualis radius cum ipso plano ad punctum L. Subtrahae consequenter I à 3, relinquentur 2: quae serua seorsum. Metire tandem interuallum IL, quod uerbi gratia sit 20 cubitorum: quos diuide per 2, fient 10 proquotiente. Tot igitur cubitorum est altitudo GF. uti subiecta figura demonstrat. Millim. IIII