# Protomathesis 222

Oronce Finé, Protomathesis, Caput XII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/222
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/222

Fiet igitur (ueluti prius) ut idem interuallum, utrunque casum radij uisualis interceptum, prodata sumendum sit altitudine, quoties ex praefata denominatorum subtra ctione relinquetur unitas: propterea quoniam numerus per I frustra diuideretur. SED HAEC EXEMPLARI DISCVRSV FIENT LVCIDIORA. 3 Sit igitur data & accessu difficilis altitudo GF: contingatque prima radij uisualis obseruatio in puncto H, & incidat idem radius uisualis ad punctum I, cadat autem fi lum perpendiculi in punctum C. Erit ergo ratio lateris AD ad latus DC aequalitatis, ab unitate denominata: seruabis itaque I, pro primo denominatore numero. Postmodum retrocedendo, secundam radij uisualis incidentiam respondenter examinabis: utpote in K, ubi filum cadat in latus BC, ad punctum E, sitque BE partium 4, qualium idem latus BC est 12. Et quoniam 12 ad 4 triplam constat habere rationem: seruabis ergo 3, à quibus ratio tripla denominatur. Per ea autem quae preallegato capite nono diximus, concurrat idem uisualis radius cum ipso plano ad punctum L. Subtrahae consequenter I à 3, relinquentur 2: quae serua seorsum. Metire tandem interuallum IL, quod uerbi gratia sit 20 cubitorum: quos diuide per 2, fient 10 proquotiente. Tot igitur cubitorum est altitudo GF. uti subiecta figura demonstrat. Millim. IIII

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
