Latin
OAT SI VERSAVICE EX MINORIS ALTITVDINIS VERA
Oronce Finé, Protomathesis 224
Unproofread scanNot analysed yet
OAT SI VERSAVICE EX MINORIS ALTITVDINIS VERA tice, uelut EA, maiorem metiri uolueris altitudinem, cuiusmodi est FH: id facies in hunc modum. Siste quadratum in longum rectumque ipsius AE: ea quidem industria, ut BA cum AE rectam lineam constituat, &CD latus uersus metiendam altitudinem FH conuertatur. Pone deinde regulam (quadrato manente fixo) super latus AD. Prospice consequenter per ambo dictorum pinnacidiorum foramina datam altitudinem FH: in quam incidat radius uisualis ad punctum G. Erit ergo AEFG parallelogrammum: cuius opposita latera, per 34 primi elementorum Euclidis sunt inuicem aequalia. Metire igitur AE, per filum solito more demissum: &habebis FGAccipe rursum longitudinem ipsius EF, per secundam partem, aut quartum numerum tertij capitis huius libri: &obtinebis AG, radij uisualis quantitatem. Leua consequenter (immoto semper quadrato) tandiu regulam, donec praefatus radius uisualis producatur ad H metiendae altitudinis uerticem: &consydera ubinam regula seccet latus CD, sitque uerbi gratia in puncto I. Quam enim rationem habebit latus AD ad partem DI, eandem seruabit &AG radius uisualis ad GH partem alti tudinis: quemadmodum capite septimo luculenter expressimus. Habita autem GH longitudine, ea addatur ipsi FG: ut tota inde confletur altitudo FH. In his itaque, ac similibus, gemina utendum est obseruatione. SIT EXEMPI GRATIAEF, HOC est AG, G perticarum, FG uerò 4. Ipsa porrò DI sit 40 partium: qualium totum quadrati latus est 60. Et quoniam 60 ad 40, sesqualteram rationem obseruant: eodem modo, AG radius semel continebit GH &dimidiam insuper eiusdem partem. Duc igitur ô perticas ipsius AG in 40, fient 240: quae diuide per 60, &generabuntur proquotiente 4 Tot igitur particarum erit ipsa GH:quiTas. bus adde 4 perticas ipsius FG, consurgent 8 perticae. tantam ergo pronunciabis oblatam maiorem altitudinem FH. Multa praeterea deduci possunt, quae ex praedictis sunt intellectu facillima. Qualiter per idem quadratum, pendens è uertice montis longitudo mensuretur. Caput. XIIII.