# Protomathesis 224

Oronce Finé, Protomathesis, OAT SI VERSAVICE EX MINORIS ALTITVDINIS VERA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/224
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/224

OAT SI VERSAVICE EX MINORIS ALTITVDINIS VERA tice, uelut EA, maiorem metiri uolueris altitudinem, cuiusmodi est FH: id facies in hunc modum. Siste quadratum in longum rectumque ipsius AE: ea quidem industria, ut BA cum AE rectam lineam constituat, & CD latus uersus metiendam altitudinem FH conuertatur. Pone deinde regulam (quadrato manente fixo) super latus AD. Prospice consequenter per ambo dictorum pinnacidiorum foramina datam altitudinem FH: in quam incidat radius uisualis ad punctum G. Erit ergo AEFG parallelogrammum: cuius opposita latera, per 34 primi elementorum Euclidis sunt inuicem aequalia. Metire igitur AE, per filum solito more demissum: & habebis FGAccipe rursum longitudinem ipsius EF, per secundam partem, aut quartum numerum tertij capitis huius libri: & obtinebis AG, radij uisualis quantitatem. Leua consequenter (immoto semper quadrato) tandiu regulam, donec praefatus radius uisualis producatur ad H metiendae altitudinis uerticem: & consydera ubinam regula seccet latus CD, sitque uerbi gratia in puncto I. Quam enim rationem habebit latus AD ad partem DI, eandem seruabit & AG radius uisualis ad GH partem alti tudinis: quemadmodum capite septimo luculenter expressimus. Habita autem GH longitudine, ea addatur ipsi FG: ut tota inde confletur altitudo FH. In his itaque, ac similibus, gemina utendum est obseruatione. SIT EXEMPI GRATIAEF, HOC est AG, G perticarum, FG uerò 4. Ipsa porrò DI sit 40 partium: qualium totum quadrati latus est 60. Et quoniam 60 ad 40, sesqualteram rationem obseruant: eodem modo, AG radius semel continebit GH & dimidiam insuper eiusdem partem. Duc igitur ô perticas ipsius AG in 40, fient 240: quae diuide per 60, & generabuntur proquotiente 4 Tot igitur particarum erit ipsa GH:quiTas. bus adde 4 perticas ipsius FG, consurgent 8 perticae. tantam ergo pronunciabis oblatam maiorem altitudinem FH. Multa praeterea deduci possunt, quae ex praedictis sunt intellectu facillima. Qualiter per idem quadratum, pendens è uertice montis longitudo mensuretur. Caput. XIIII.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
