# Protomathesis 225-2

Oronce Finé, Protomathesis, IT PRIMVM OBLATA TVRRIS EF(VT REGVLAM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/225-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/225-2

IT PRIMVM OBLATA TVRRIS EF(VT REGVLAM cum exemplo, maioris euidentiae gratia discurramus) supra montem AE collocata: cuius altitudo ex ipsius montis infimo A, per quadratum metienda proponatur. Accipiatur itaque longitudo AE, è uertice mon tis & basi eiusdem turris pendula siue decliuis, iuxta doctrinam capitis immediatè praecedentis: ea autem sit in exemplum cubitorum I8. Quibus absolutis, collocetur quadra tum super A terminum, & latus AD, eodem quadrato, atque latere CD ad turrim EF solito more conuerso. Eleuetur postmodum aut deprimatur quadrati circunducibilis regula, quousque per solita pinnacidiorum foramina. uisualis radius attingat praecise cacumen F. Et in hunc modum stante regula, demitte perpendiculum filo colligatum ex eadem regula, in quàm uolueris partem lateris AD: cuiusmodi est GH, diuidens ipsum latus AD in puncto H medio inter A & D. Metire postmodum partem fili GH, regu Iam & idem latus AD interceptam: eandem fili partem GH super latus BC, aut latus CD longitudinaliter extensa.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
