Latin
IT PRIMVM OBLATA TVRRIS EF(VT REGVLAM
Oronce Finé, Protomathesis 226
Unproofread scanNot analysed yet
Quam igitur rationem habebit secta pars AH ad incidentem fili partem HG, eam seruabit &AE pendula montis longitudo ad EF turris altitudinem. Nam bina triangula AGH &AEF sunt inuicem aequiangula: ueluti per saepius allegatam 29 primi elementorum Euclidis ostendere non est difficile. Et quoniam angulus AHG, intrinseco &ad eandem partem angulo AEF aequalis est: fit per quartam sexti eiusdem Euclidis, sicut AH ad HG, ita AE ad EF propositam turris altitudinem. Ingqi SIT EXEMPLICAVSA, AH 30 partium, &HGI5, qualium latus eiusdem quadrati datum est 60. quoniam 30 ad 15, duplam obtinent rationem: igitur AE longitudo bis continebit EF turris altitudinem. Eandem porrò longitudinem AE supposuimus in exemplum cubitorum 18:ergo EF altitudo data erit 9 cubitorum similium. Quod si per re gulam 4 proportionalium, huiuscemodi rerum elucidatiuam, uolueris experiri: duc 18 in 15, fient 270. haec diuide per 30, generabumtur, proquotiente 9. Haec autem 4fa omnia clarius elucescunt ex hac ob iecta figu ra. VhmATSI λλ, oblatatur. ris, autaliaquae uis altitudo proposita, supra montem adeò praeruptum uel praecipitem, fuerit constituta, ut nuper expressa metiendi uia minimè possit obseruari: hac arte, procedendum est. Ex proximo &circunscriptoplano, capienda est in primis ipsius modno tis altitudo, deinde &montis &constituti supra montem aedisicij adgregata sublimitas: per septimum caput huius libri. Quibus obtentis, auferenda uenit eiusdem mon tis altitudo, ex composita montis &ipsius rei metiendae super montem existentis altitudine: relinquetur enim proposita oblati aedificij sublimitas. Quod ut clarius innotescat, id per quadrantem, siue quadratum in circuli quadrante descriptum, exemplari discurrere calculo minimè grauabimur. OFFERATVR ERGO turris FG, super datum &praeruptum montem GH A. ad perpendiculum eleuata: cuius altitudinem cogaris è circum adiacente plano terrestri, per quadrantem examinare geometricum. Accipias itaque primum ipsius montis sublimitatem, per geminam radij uisualis obseruationem: quemadmodum nonno capite huius libri demonstrauimus. Sit autem per primum obseruandi modum KN, uel per secundum IL, unà cum DI aut DL perpendiculari demissa ab oculo D, aequalis ipsi GH montis altitudini: &utraque reperiatur in exemplum 12 perticarum. Examinetur postmodum altitudo FH, ex monte GH &turris altitudine conflata, per doctrinam eiusdem antecedentis noni capitis: sitque rursum O Qiuxta primam uiam, uel NP unà cum perpendiculari DN aut DP iuxta secundam, aequalis eidem FH, &utraque perticarum 18.