# Protomathesis 228

Oronce Finé, Protomathesis, Caput XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/228
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/228

Sit exempli gratia BH 2O partium, qualium latus quadrati est 60: BE autem metiatur, & sit in exemplum 6 cubitorum, tot etiam cubitorum erit GF sunt enim la tera perallelogrammi BEFG opposita, quae per 34 eiusdem primi sunt inuicem aequalia. Duc igitur 6 in 60, fient 360: quae diuide per 20, & habebis pro quotiente 18. Tot igitur cubitorum erit AG: à qua si dempseris AB trium uerbi gratia cubitorum, relinquetur BG desyderata & in profundum depraessa putei longitudo 15 cubitorum. IDEM QUOQVE SICOBtinebis. Metire HE: sitque exempli causa 5 cubitorum. Deinde multiplica 5 per 60, fient 300: haec diui per 20, producentur 15, uelut antea. Bina nanque triangula ABH et HEF sunt rursum aequiangula. quoniam angulus AHB angulo EHF ad uerticem posito, per 15 primi Euclidis est aequalis. item rectus qui ad B, recto qui ad E pari ter aequatur. reliquus igitur BAH In. reliquo HFE per 32 eiusdem primi est aequalis. Vnde per supeIlbili. rius allegatam quartam propositionem sexti, sicut HB ad BA, ita HE ad EF, eidem BG per hypothesim aequalem. Cum autem acciderit puteum rotundam habere figuram, habenda erit consyderatio diametri putealis orificij, & reliqua omnia ueluti prius absoluenda.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
