Latin
SORELIQVVM ETS, VT
Oronce Finé, Protomathesis 229
Unproofread scanNot analysed yet
Quam rationem enim habebit pars DI filo compraehensa ad latus DA, eam obser uabit diameter GH, aut eidem aequalis EF ad datam profunditatis longitudinem Demonstratio EG. Bina nan que triangula ADI &EGH sunt inuicem aequiangula. quoniam angu geometrica. lus GEH aequus est intrinseco &ex eadem parte DAI, per 29 primi elementorum ipsius Euclidis. Incidit enim recta AH in AI &EG parallelas. rectus item angulus qui ad D recto qui ad G, per quartum postulatum aequatur. &reliquus igitur angulus AID reliquo EHG, per 32 eiusdem Euclidis est aequalis. Quam rationem er go seruat latus ID ad latus DA, eam habet &latus HG ad GE, per 4 sexti: subtenExemplum. dunt enim aequales angulos. Metire igitur EF aequalem ipsi GH: sitque uerbi gra tia 9 cubitorum, sit rursum DIG partium, qualium totum quadrati latus est 12. Quoniam 12 ad 6 duplam rationem obseruant, &EG pariter bis continebit EF siue DH eidem EF (ut nuper diximus) aequalem. Duc itaque 9 in 12, fient 108: quae di uisa per G, dant pro quotiente 18. Tot igitur cubitorum est data profunditas EG. In quibuscunque caeteris, similem operandi modum respondenter obseruabis. Quanam arte fossarum aut uallium, tum latitudo tum profunditas, per idem geometricum quadratum ex praedictis tandem colligatur. Caput. XVII.