Latin
VVAT ALIQVANDO
Oronce Finé, Protomathesis 230
Unproofread scanNot analysed yet
Nam per 47 primi elementorum Euclidis, in triangulo rectangulo DEG, quadratum quod fit a latere DE angulum rectum DGE subtendente aequum est duobus quadratis, quae fiunt à reliquis duobus lateribus DG &GE rectum angulum compraehendentibus. Auferendo itaque quadratum ipsius DG à quadrato DE, relinquitur quadratum EG: cuius radix dat EG longitudinem. Sed haec satis: iam hortamur ad areas nostrum conuertere ser monem. Nulla enim rectilinaea poterit occurrere figura, cuius latera per antecedentia capita non facilè metiantur. SODE SVPERFICIERVM, HOCAES EST, PLANARVM FIGVRARVM MENSVRA, PARSSECVNDA. Q ualiter area, siue plana superficies triangulorum rectangulorum sub mensuram cadat. Caput. XVIII.