# Protomathesis 230-2

Oronce Finé, Protomathesis, BSOLVTARECTARVM LINEARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/230-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/230-2

BSOLVTARECTARVM LINEARVM mensura, consequens est, demonstrare uniuersam planarum figurarum capacitatem: hoc est, quanta sit area cuius libet oblatae superficiei. Inter porrò figuras, quae rectis clauduntur lineis, primum locum sibi uendicant triangula, tribus lateribus & totidem angulis compraehensa. Triangulorum autem quaedam rectum capiunt angulum: & rectangula nominantur. alia uerò singulos habent acutos angulos: & oxy gonia, uel acutiangula dicta sunt. nonnulla tandem obliquum admittunt angulum: quae ob id obtusiangula, uel amblygonia uocitantur. quemadmodum capite sexto libri primi declarauimus. Primum ergo de rectangulis triangulis, postea de oxy gonijs, tandem de amblygonijs tractandum Rectangulorum autem triangulorum, quaedam isoscelia, siue duorum aequalium sunt laterum: quaedam uerò scalena, hoc est, inaequalia inuicem habentia latera. uelut eodem sexto capite libri primi dictum est. QIN PRIMIS itaque, triangulum rectangulum isosceles sub mensuram B hoc modo cadit. Duc alterum aequalium laterum in sese: & producti media pars aream dabit ipsius trianguli. Vel duc unum aequalium laterum in dimidiam alterius partem: nam productum eandem areae capacitatem indicabit. Esto uerbi gratia triangulum rectangulum Isosceles ABC, cuius aream, uel planae superficiei uelis agnoscere quantitatem. Sint autem AB & BC latera, rectum angulum compraehendentia, pedum 6. Multiplica igitur 6 per sese, fient 36: horum dimidium, utpote 18, ipsius trianguli rectanguli & isoscelis ABC aream manifestabit. Idem habebis si multiplicaueris 6 in 3 dimidium ipsorum 6: consurgent nim (uelut antea) 18. tot igitur pedum pronunciabis eiusdem trianguli capacitatem. HAVD DISSIMILI VIA metitur triangulum rectangulum 3 scalenum. Si enim duxeris unum latus ex ijs, quae rectum compraehendunt angulum, in reliquum: producti dimidium propositam indicabit aream. Aut multiplica alterum duorum laterum angulum rectum capientium, in dimidiam reliqui partem: & eadem producetur area. Sit in exemplum triangulum scalenum DEF, rectum compraehendens angulum qui ad E sitque perpendicularis DE pedum G, basis autem EF pedum 8 similium. Duc itaque 8 in 6, uel è contra, fient 48: quorum dimidium 24. tot igitur pedum erit area ipsius scaleni DEF. Vel duc 8 in 3 dimidium ipsorum 6, aut 6 in 4 dimidium ipsorum S, producentur utrobique 24: quot pedum ean dem aream primum inuenimus.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
