# Protomathesis 230

Oronce Finé, Protomathesis, VVAT ALIQVANDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/230
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/230

Nam per 47 primi elementorum Euclidis, in triangulo rectangulo DEG, quadratum quod fit a latere DE angulum rectum DGE subtendente aequum est duobus quadratis, quae fiunt à reliquis duobus lateribus DG & GE rectum angulum compraehendentibus. Auferendo itaque quadratum ipsius DG à quadrato DE, relinquitur quadratum EG: cuius radix dat EG longitudinem. Sed haec satis: iam hortamur ad areas nostrum conuertere ser monem. Nulla enim rectilinaea poterit occurrere figura, cuius latera per antecedentia capita non facilè metiantur. SODE SVPERFICIERVM, HOCAES EST, PLANARVM FIGVRARVM MENSVRA, PARSSECVNDA. Q ualiter area, siue plana superficies triangulorum rectangulorum sub mensuram cadat. Caput. XVIII.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
