Latin
BSOLVTARECTARVM LINEARVM
Oronce Finé, Protomathesis 233
Unproofread scanNot analysed yet
Data area, latus aequianguli reperire. Exemplum. Alius modus ad idem. Exemplum. OFFERATVR consequenter latus NO, impari constans mensurarum nu B mero, utpote quinario. Si uolueris scalenumintegrare, ducito 5 in sese, fient 25: à quibus tolle I, relinquentur 24. horum dimidium, scilicet 12, efficient latus OP conueniens ad rectum angulum cum prius dato NO. Ipsis porrò 12 si iunxeris unitatem, consurgent 13: tanta erit igitur subtensa NP, unà cum prioribus praefatum triangulum isosceles conficiens NOP. Eadem uerò est ipsius trianguli NOP, imò &aliorum quoruncunqum scalenorum laterum examinatio, seu per duorum cognitionem ignoti tertij disqui sitio: quae de triangulo KLM nuper tradita, ac exemplari discursu, ex superius allegata 47 primi deducta est. Vt oxygonia triangula, omnes acutos angulos halentia metiantur, Capit. XIX. atque de reciproca laterum inuentione.