# Protomathesis 234

Oronce Finé, Protomathesis, ACVTOS ANGVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/234
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/234

ACVTOS ANGVIII RIANGVLA OMNES los habentia, quae oxy gonia uocitamus, in tripli reperiuntur differentiaQuaedam enim sunt aequilatera, quaedam isoscelia, quaedam uerò scalena. Haec autem sub mensuram uarijs possunt incidere modis: quorum faciliores & omnium certissimos tibi selegimus. SIT ERGO primum oxygonium aequilaterum. Huius si uelis aream inueni? re, duc unum aequalium laterum in sese, & productum inde numerum multiplica per 13, & cum qui demum resultabit numerum partire per 30: nam quotiens ex hac diuisione generatus numerus, aream ostendet ipsius trianguli. Sit exempli gratia triangulum oxygonium & aequilaterum ABC, cuius quodlibet aequalium laterum sit cubitorum 6. Haec in sese multiplicata, efficiunt 36. rursum ipsa 36 ducito in 13, consurgent 468: quae diuisa per 30, dant pro quotiente numero 15, & /, quae faciunt – unius integristot igitur cubitorum est area ipsius dati trianguli ABC. Quòd si aream ipsam per 30 multiplicaueris, & productum diuiseris per 13, quotientis demum numeri quadratam acceperis radicem: ea quantitatem singulorum aequalium laterum ostendet. Ducatur in exemplum area nuper inuenta cubitorum 15 & + in 30, fient 468. (nam ex ductu 15 integrorum in 30, fiunt quae 18 ualent integra. at450. ex ductu rursum + in eadem 30, proueniunt 13, dant pro quotiente 36: quo qui 450, unà cum 18, componunt 468) haec diuisa per est unumquodque latus ipsius rum radix quadrata est 6. Totidem ergo cubitorum trianguli ABC: quemadmodum antea supposuimus. POTES etiam (si uelis) ipsius aequilateri trianguli aream aliter inuenire, coA adiuuante perpendiculari, ex quouis trium angulo rum in medium subtensi lateris incidente: quae qui dem perpendicularis hoc inuenitur modo. Duc unum aequalium laterum in 13, & productum diuide per 15: nam quotiens erit longitudo perpendicularis. Vt autem habeas aream, duc ipsam perpendicularem in dimidium subtensi lateris, siue basis, aut cuiusuis aequalium laterum: et productum aream ostendet. Repetatur in exemplum praeassumptum triangulum aequilaterum ABC, cuius latus quodlibet esto rursum cubitorum 6. Duc itaque G in 13, fient 78: haec diuide per 15, prouenient 5 unà cum τ, quae reducta ad grossiorem fractionem, ualent –. Erit ergo perpendicularis (quae ex A, uerbi gratia, in B C subtensam basim incidit)5 cubitorum & –. Haec si multiplicaueris per 3, hoc est, dimidium lateris BC, fient 15 & –. quantam ipsius trianguli aream, per primum 5 modum offendimus. Si uelis autem ex perpendiculari deuenire in cognitionem laterum, duc ipsam perpendicularem in 15, & productum diuide per 13: nam quotiens ex diuisione numerus longitudinem singulorum laterum ostendet. Vt in exem plum, si nuper inuenta perpendicularis 5 cubitorum & – ducatur in 15 fient 78 (nam quindecies 5 faciunt 75, & quindecies + efficiunt H, quae tria ualent inte gra: ergo simul iuncta faciunt 78) quae si diuidantur per 13, dabunt pro quotiente numero 6. quemadmodum ex area nuper deduximus. Habes igitur ex lateribus aream, & ex area latera. item ex ipsis lateribus perpendicularem: ex ipsa uerò perpendiculari, & aream & latera.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
