# Protomathesis 235

Oronce Finé, Protomathesis, DESTO CONSEQVENTER DATVM OXYG. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/235
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/235

DESTO CONSEQVENTER DATVM OXYG nium isosceles: cuius aream metiri desyderes. facito igitur in hunc modum. Multiplica dimidium basis in sese, & productum serua, ducito rursum alterum aequalium laterum in seipsum, & à producto subtrahe reseruatum numerum ex ductu mediae basis in sese generatum. residui tandem numeri inuenito latus quadrati, siue quadra tam radicem: & habebis perpendicularem. Hanc autem perpendicularem si duxeris in dimidium basis, aream produces ipsius isoscelis & oxygonij trianguli. ygonium isosceles DEF, cuius bina latera DE atque Exempli gratia, sit datum ox DF inuicem aequalia 10 existant cubitorum: basis uerò, siue reliquum latus cubito rum sit 12. Duc igitur basis dimidium, utpote 6, in sese, fient 36. multiplicato rursum 10 per seipsa, resultabunt 100: à quibus aufer 36, relinquentur 64. Radix autem quadrata eorundem 64, est 8. totidem ergo cubitorum est perpendicularis, ex angulo qui ad D, in basim EF decidens. Duc itaque tandem 8 perpendicularis, in basis dimidium, utpote 6, producen tur 48. tot igitur cubitorum est area dati oxy goni isoscelis DEF. Posset & hoc modo, dati oxygonij T & aequilateri trianguli, & perpendicularis, & area respondenter inueniri. 7 SITRVRSVM oblatum triangulum isosceles CHI, cuius basis cubitorum 10, & quodlibet aequalium laterum 13 existat cubitorum. Si uelis eius aream inuenire, ducito in primis basis dimidium, uidelicet 5, in sese, fient 25. deinde multiplica 13, hoc est, alterum aequalium laterum per sese, consurgent 169. à quibus tolle 25, relinquentur 144. horum latus tetragonicum, siue radix quadrata est 12. ergo decidens perpendicularis ex angulo qui ad G, in latus siue basim HI, 12 erit cubitorum. Que si uelis per ipsam perpendicularem aream eiusdem inuenire trianguli, ducito basis dimidium dimidium, hoc est 5, in 12 in uentae perpendicularis, fient 60. Concludendum igitur aream oblati isoscelis & oxygonij GHI fore cubitorum 60. Porrò si dimidium ipsorum 6O, scilicet 30, sumpleris, alterutrius duorum triangulorum rectangulorum praefatum Isoscelem GHI componentium areae capacitatem habebis.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
