# Protomathesis 237

Oronce Finé, Protomathesis, MELYGONIA TRIANGVLA IN DVPLI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/237
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/237

MELYGONIA TRIANGVLA IN DVPLI ci tantummodo reperiuntur differentia: quaedam enim sunt isoscelia quaedam uerò scalena. Amblygonium porrò isosceles, sub mensuram non alio uidetur incidere modo, quam de oxy gonio isoscele, numero sex to capitis immediatè praecedentis tradidimus. Oportet itaque primum inuenire perpendicularem, à commodiori angulo, in oppositum latus siue basim incidentem, de inde eandem perpendicularem per dimidium ipsius basis multiplicare: fiet enim area dati amblygonij & isoscelis trianguli. Subiungam unicum exemplum, in maiorem singulorum elucidationem. Offeratur ergo triangulum amblygonium isosceles ABC, cuius AB & AC latera inuicem aequalia sint 10 cubitorum, basis autem BC similium cubitorum esto 16. Multiplica igitur 10 in sese, fient 100. duc similiter basis dimidium, hoc est 8, in sese, consurgent 64:quae si auferantur à 100, relinquent 36. quorum radix quadrata est 6. totidem cubitorum est ipsa per pendicularis, ex angulo qui ad A, in BC basim incidens. Hanc itaque perpendicularem duc in ipsa 8, quae dimidium sunt ipsius basis, producentur 48. totidem cubitorum est area ipsius dati amblygonij isoscelis ABG. Quòd si dimidium eorundem 48 seorsum acceperis, alterutrius duorum particularium triangulorum ab eadem perpendiculari distinctorum, habebis areae quantitatem. SHAVD DISSIMILI VIA, QUAM OCTAV eiusdem capitis immediatè praecedentis edocuimus numero, aream ipsius amblygonij scaleni supputabis: nam ibidem uniuersalem triangulorum scalenorum dimensionem expressimus. Sed ne habeant rudiores quo submurmurare possint, unicum dis curremus exemplum: quo singula reddantur clariora. Esto igitur amblygonium scalenum DEF, cuius latus sinistrum DE sit 10 perticarum, dextrum uerò DF per ticarum 17, basis autem EF perticas habeat 21. Duc itaque 10 in sese, fient 100: & 17 pariter in sese, consurgent 289: atque 21 ipsius basis per sese multiplica, resultabunt 441. Adde simul 441 & 289, fient 730: à quibus aufer 100, relinquentur 630, quorum dimidium est 315. diuide postmodum 315 per 21 ipsius basis, prouenient 15. totidem perticarum T erit sectio dextra GF. Hanc ducito in seipsam, fient 225:quae subtracta à 289 relinquunt 64, quorum ra dix quadrata est 8. concludas ergo, perpendicularem DG fore 8 perticarum. Hanc rursum perpendicularem, tali poteris obtinere uia. Compone 100 & 441. hoc est, quadratum lateris DE cum quadrato ipsius basis EF, consurgent 541: à qui bus subducito 289 quadratum lateris DF, relinquentur 252, quorum dimidium 126. haec diuisa per 21 ipsius basis, dant pro quotiente 6. totidem perticarum est laeua sectio EG. Hanc ducito in sese, fient 36: quae si tollantur à 100, relinquent 64. Accipito radicem quadratam ipsorum 64, & offendes rursum 8: quot uidelicet perticarum est ipsa perpendicularis DG. Multiplica tandem inuentam perpendicularem in basis dimidium, hoc est, 8 in 10 & 1/, fient 84. tot igitur perticarum quadratarum erit area dati amblygonij & scaleni trianguli DEF. SEQVITVR. itaque rursum, quòd si duxeris laeuam sectionem EG, indimidium perpendicularis, hoc est 6 in 4: procreabitur area trianguli DEG perticarum 24. Item si per eadem 4 multiplicaueris 15, sectionem uidelicet GP: consurgent 6O. totidem perticarum est area reliqui trianguli DGF.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
