Latin
IBET TANDEM(VT
Oronce Finé, Protomathesis 238-2
Unproofread scanNot analysed yet
IBET TANDEM(VT TRIANGVLIS PI nem imponamus) uniuersalem addere regulam, qua non amblygoniorum tantummodo, sed omnium quoruncunque triangulorum areai absque subiectione lineae perpendicularis, haud minus facilè poterumm inueniri. Es t autem regula eiuscemodi. Compone simul latera oblati cuiususs trianguli, cuius areae desyderas inuenire capacitatem, &consurgentis inde nume ri dimidium accipito: à quo singula separatim auferto latera, &singulas seorsusl obseruato differentias, siue residuos numeros, quibus unumquodque latus distat alii ipsius compositi numeri dimidio. Deinde multiplica idem compositi numeri dis midium, per quam uolueris differentiam (sed congruentius per maiorem) &pro ductum in alterutram reliquarum differentiarum ducito, rursumque generatum inde numerum per ultimam multiplicato differentiam, consurgentis tandem numeri quadratam accipito radicem: nam ea quaesitam aream ipsius oblati trianguli significabit. Nec refert in eiuscemodi multiplicationibus, quam trium differentiarum primam, aut secundam, tertiamue feceris: idem enim semper redibit numerus. PROPONATVR exempli gratia triangulum ABC, cuius sinistri latus AB sit cubitorum G, dextrum AC cubitorum 8, basis autem 10 esto cubitorum similium. Compone igitur 10, &8, &G, consurgent 24: quorum dimidium 12. à quibus subtrahito G, relinquentur 6: &B, relinquentur 4: &10, relinquentur 2. Duc igitur 12 in 6, fient 72. &72 in 4, prouenient 288. haec rursum multis plica per 2, resultabunt 576: quorum radix siue la tus quadrati 24. totidem cubitorum est area ipsius oblati trianguli ABC: siue idem triangulum fuerit oxygonium, aut rectangulum, uel amblygonium uocitetur. Eundem etiam numerum 5 76, respondenter generabis, si duxeris ipsa 12 in 4, &productum in 6, &iterum productum in 2. aut multiplica ueris eadem 12 per 2, &consurgentem numerum per 4, rursumque productum duxeris in 6. uel ducito (si uolueris) eadem 12 in 2, &productum in 6, &generatum tan dem numerum in 4. fient enim semper 576: quemadmodum succedentes uidentur indicare formulae. Prima Formula inuentionis Tertia. Secunda. Quarta. formula. quadratae radicis. F3g.