Latin
IBET TANDEM(VT
Oronce Finé, Protomathesis 239-2
Unproofread scanNot analysed yet
ut compositis lateribus loblati cuiuscunque trianguli, &inde consurgenItis numeri sumpto dimidio: differentias, quibus singula latera distant ab ipsius compositi dimidio (ueluti nuper monuimus) accipias. deinde multiplices unam differentiarum in aliam, &productum in reliquam tertiam, rursumque productum numerum in ipsum dimidium numeri ex compositione laterum adgregati, &consurgentis demum numeri quadratam sumito radicem: ipsa enim propositi trianguli aream indicabit. Placet rursum unicum exemplum discurrere, quo singula clarius elucidemus. Esto igitur triangulum DEF. cuius latus sinistrum DE sit 9 cubitorum, basis EF cubitorum 10, &dextrum latus siue subtensa DF cubitorum 17. Compone itaque simul 9, &10, atque 17: resultabunt 36, quorum dimidium 18. àquibus 9 distant per 9, 10 uerò per 8, &17 per unitatem sunt ergo differentiae 9, 8, I. Itaque si multiplicaueris 9 per 8, fient 72: quae rursum ducta in I, restituunt F eundem numerum 72 (non auget enim unitatis multiplicatio) Ducito tandem 72 in 18, dimidium ipsorum 36, fient 1296: quorum latus siue radix quadrata inuenitur 36. Totidem cubitorum est area ipsius oblati trianguli DEF. Idem respondenter facito, de quocunque triangulo aequilatero, isoscele, uel scaleno. Quonam modo quadrilaterae metiantur figurae, quae parallelogramma uocantur. Caput. XXII. NTERQVADRILATERASFIGVRAS, QUAE PARALlelogramma nuncupamus, primum sese offert quadratum, sub quatuor lineis rectis inuicem aequalibus, &ad rectos conuenientibus angulos compraehensum: quod sub mensuram in hunc uidetur incidere modum. Sit quadratum ABCD, cuius quodlibet aequalium laterum sit 5 perticarum: huius si uelis aream inuenire, ducito unum aequalium laterum in sese, utpote 5 in 5 (ita enim describitur quadratum) &productum, scilicet 25, quaesitam Inuentio diago nalis quadrato rum. De mensione quadranguli al tera parte longioris.