# Protomathesis 24-2

Oronce Finé, Protomathesis, J EXEMPLO FORSITAM SINGVLA MELIVS INTELLIGENTVR. 4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/24-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/24-2

J EXEMPLO FORSITAM SINGVLA MELIVS INTELLIGENTVR. 4 Sit igitur à propositonumero 34657, subtrahendus hic numerus 26584. His (ut supra diximus) debitè subordinatis, & interiecta sub utroque lineuncula: à dextris & minoribus elementis operari sic incipias. Si 4 auferantur à 7, relinquentur tria: subscribe igitur 3. Deinde, 8 à 5 subtrahi non possunt: aufer igitur 8 à decem, relinquentur 2, haec adde ipsis 5, fient septem. Vel iunge decem ipsis 5, resultabunt quindecim: dic igitur. si 8 auferantur à 15, remanebunt pariter septem: scribe itaque 7, sub interposita lineuncula. Postmodum ratione denae ipsis 5 superadditae, iungito unitatem proximè sequenti elemento numeri subtrahendi, utpote quinario, fient sex: dicas ergo. si 6 tollantur à 6, nihil relinquetur: subscribito igitur tzi phram O. Idem habebis, si ab ipsis 6 numeri aquo subtractio fit, abstuleris mentaliter unitatem, quam precedentiquinario nuper adcommodasti, & à relictis 5 centenis, sub respondentes 5 centenas subtrahendi abstuleris numeri: nihilenim relinquetur. Rursum 6 à 4 tolli non possunt: aufer itaque 6 à decem, remanebunt quatuor, haec iungito ipsis 4, consurgent octo. Vel adde decem eisdem 4, fient quatuordecim: dicito itaque. si 6 auferantur à 14, relinquentur itidem octo: subnota respondenter 8. Tandem propter denam ipsis 4 nuper adiunctam, adde unitatem succedenti ¶RITH. ffo. 4.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
