# Protomathesis 246

Oronce Finé, Protomathesis, PORRO SI POLYGONA, ET METIENDA FIGVRAIRREGV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/246
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/246

PORRO SI POLYGONA, ET METIENDA FIGVRAIRREGV Qualiter poly gonorum irregu laris extiterit, hoc est, inaequalium & laterum & angulorum: ea primum in triangula larium are a coluenit resoluenda (in quàm faciliora, et pauciora uelim intelligas, et quae expeditioris ligatur. uidebuntur esse mensurae triangula) deinde singulorum triangulorum area iuxta doctrinam uigesimi primi capitis, aut praecedentium capitum huius secundi libri uenit accipienda. Quoniam particulares triangulorum areae in unum collectae, component aream ipsius multilaterae figurae, Quod etsi ex praedictis deducere haud difficile possis, unicum tamen adijciemus Exemplum. exemplum, quo singula fiant lucidiora. Sit itaque pentagonum irregulare GHIKL, cuius latus GH sit 9 cubitorum, HI IO, IK15, KL8, & GL cubitorum 12. Si à puncto itaque 1 ad puncta G & L rectas duxeris lineas, quae sint (uerbi gra tia) inuicem aequales, & earum quaelibet cubitorum 17: erit datum pentagonum in trina non ineptè separatum triangula, utpote, scalenum amblygonium GHI, isosceles GIL, & rectangulum scalenum LIK. Ipsius ergo trianguli GHI area offendetur cubitorum 36, GIL uerò trianguli cubitorum 78, & ipsius LIKGO cubitorum: quemadmodum antecedentia te docebunt capita. Compone igitur 36, & 78, una cum 6O, consurgent 174. totidem cubitorum est area ipsius dati pentagoni irregularis GHIKL. Non alienum habeto iudicium de caeteris. Corolarium. Hinc sequitur, inter irregulares figuras pentagonum in tria, hexagonum in 4, heptagonum in 5, octogonum in 6, & ita deinceps, fore diuidendum triangula, pro commoditate laterum & angulorum distributa. De circuli area, eiusque partibus, Caput. XXV. AVD DISSIMILI VIA CIRCVLI METITVR AREA, QVAE de polygonis proximo capite tradita est. Nam quemadmodum ex mul tiplicatione rectae quae ducitur ex centro in medium cuiusuis laterum per dimidium ambitum ipsius polygoni, consurgit area eidem polygono Vt circuli meaequalis: eodem modo, ex ductu semidiametri in dimidium circunfere tiatur area tiae rectangulum efficitur, dato circulo aequale. Cum enim regula sit in uniuersum de omnibus demonstrata polygonis, de maximo atque minimo uerificabitur: quapro pter & de circulo, in quo infinitorum & laterum & angulorum concursus esse uidetur. Hinc Archimedes mathematicus insignis, atque philosophus, demonstra- Archimedes. uit aream circuli aequalem esse triangulo rectangulo, cuius unum latus ex his quae rectum compraehendunt angulum ipsius circuli semidiametro, reliquum uerò circum ferentiae fuerit aequale. Cu enim semidiameter in totam circunferentiam multiplicatur, fit rectangulum duplum circuli: cuius rectanguli dimidium, est idem triangulum, L iiij dato circulo Ratiocircunfe rentiae ad diametrum circuli secundum Archimedem. Exemplum. De quadrato circulo aequali. Corolarium notandum. Alius modus metiendi arcan circuli. Exemplum. De areolis inter quadratum & circulum com praehensis. Qualis ratio circuli adinser ptum quadratumdato circulo aequale.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
