# Protomathesis 249

Oronce Finé, Protomathesis, PORRO SI POLYGONA, ET METIENDA FIGVRAIRREGV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/249
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/249

QVEMADMODVM igitur ex diametro atque circunferentia, area dignoscitur circuli: & uersa uice ex area circuli data, utrumque, & dimetiens & circumferentia collige tur. Si enim areae tres adiunxeris undecimas, conficietur quadratum, quod ex dati circu li dimetiente describitur: cuius radix quadrata erit ipsius quadrati latus, & per con sequens diameter circuli. Habito autem diametro, habetur & circumferentia, per ea quae secundo nuper expressimus numero. Sit exempli gratia, area nuper oblati circuli, 154 cubitorum. haec diuido per II, proueniunt 14: quae triplata faciunt 42. compono tam dem 154 & 42, consurgunt 196: quorum radix quadrata 14. tot igitur cubitorum est dimetiens eiusdem dati circuli. Quòd si triplentur ipsa 14 diametri, & producto septi ma pars (quae est 2) coniungatur, resultabunt 44, quanta uidelicet est eiusdem oblati circuli circunferentia. Idem facito de quibuscunque similibus.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
