# Protomathesis 250

Oronce Finé, Protomathesis, SDEXHIS OMNIBVS FACILE COLLIGITVR, QVONAMMODOCIR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/250
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/250

Qualiter sector metiatur circuli. Exemplum. De utraque circuli sectione re gula notanda. area ipsius oblatae maioris sectionis. Quòd si metitus fueris sectorem circuli, ex prae fato isoscele & minori eiusdem circuli sectione compositum, & à producto numero subduxeris aream ipsius isoscelis: relinquetur eiusdem minoris sectionis area. Exempli gratia, esto in supra scripto circulo EFGH chorda EG cubitorum 12, distinguens maiorem eiusdem circuli sectionem EFG à minori GHE: sitque pars diame tri FH inter centrum I & chordam EG compraehensa, scilicet IK, trium cubitorum, & cubiti. reliqua autem omnia, uti supra diximus, & ipsa indicat figura.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
