# Protomathesis 251

Oronce Finé, Protomathesis, SDEXHIS OMNIBVS FACILE COLLIGITVR, QVONAMMODOCIR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/251
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/251

Metiatur itaque primum sector EFG I:sitque eius area (ut prius) 105 cubitorum. Duc postmodum IK perpendicularem in dimidiam chordam EK, hoc est, 3 & – in 6: consurgent 22. totidem cubitorum est arca trianguli isoscelis EIG. Compone tandem 105 & 22: resultabit area datae maioris sectionis EFG, cubitorum 127. At si praefatam aream isoscelis EIG dempseris à toto sectore EIGH (cuius area nuper inuenta fuit cubitorum 49) relinquetur area minoris sectionis EHG, cubitorum 27. Est itaque modus hic quem nunc tradidimus admodum praecisus, atque praestantior uulgari metiendi uia: quam frequentius à uero discrepare, quàm iustam aream exhibere, ipse te docebit calculus. HINC FIT EVIDENS, quonam ingenio figura quae dicitur oualis, cuiusmodi est LM, sub mensuram cadat Nam producta chorda LM, fient duae minores circuli sectiones ad inuicem aequales: quarum areae, per ea quae nunc diximus inuentae, si in unum componantur, efficient aream ipsius darae oualis figurae LM. Vt si chorda LM sit 12 cubitorum, & uterque arcus cubitorum 14: erit utriusque sectionis area cubitorum 27, quae simul iuncta efficiunt 54. totidem cubitorum est oualis figura LM. Nec minus facilè colligetur area figurae lenticularis ex duobus semicirculis & quadrangulo composita rectangulo: cuiusmodi est NOPQ. Mensuratis enim utriusque semicirculi atque rectanguli areis, per ea quae superius suo loco tradita sunt? hae simul iunctae component aream eiusdem figurae lenticularis. Vtpote, si uterque semicirculi arcus fuerit 22 cubitorum, dimetiens NO, uel PQ similium cubitorum 14, utrunque uerò la tus OP & NQ7 cubitorum: erit utriusque semicirculi area cubitorum 77, rectanguli uerò NP cubitore 98. haec simul composita efficiunt 252: toti dem cubitorum est area ipsius datae figurae lenticularis NOPQ.. Idem facito respondenter de cae terisquibuscunque figuris, exquibusuis circuli partibus, & data quacunque rectilinaea figura resultantibus: Nullam enim plana poterit occurrere figura, quae praedictorum capitum adminiculo non facilè metiatur. Demonstratio rationis circunferentiae ad circuli diametrum, inxta uulgatum Archimedis inuentum. Caput, XXVI. LACET AVTEM CONSEQVENTER DEMONSTRAEI re circunferentiam ad circuli diametrum, iuxta uulgatum ipsius Archimedis inuentum, rationem habere minorem tripla sesquiseptima, ma iorem tamen tripla superdecupartiente septua gesimasprimas: hoc est, circumferentiam ter continere diametrum, & paulò minus septima, sed plus octaua ipsius diametri parte.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
