Latin
252.1 to 252.4
Oronce Finé, Protomathesis 252.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Id enim studiosis omnibus admodum gratum futurum arbitramur: tum quia subtilissima uideatur inuentio, tum etiam quòd in usum recepta sit ab omnibus. PRIMVM itaque sic ostendemus. Sit descriptus, circa centrum A, circulus BCD: quem recta linea EF contangat in puncto B, per 17 tertij ele mentorum Euclidis. à con tactu autem B, recta quaedam linea BD ad rectos excitetur angulos, per II primi: haec enim per A centrum transire cogetur, ex 19 tertij eiusdem Euclidis. Accipiatur postmodum arcus subtendens latus haexagoni circuli semidiametro aequale, per corolarium 15 quarti, sitque BC: hic autem arcus BC discindatur bifariam, per 30 tertij, recta quidem AE. Triangulum ergo rectangulum, erit ABE: cuius latus AE duplum est ipsius EB. Secetur enim BF aequalis ipsi BE, per 3 primi: &connectatur AF, per primum postulatum. Quoniam BE ipsi BF est aequalis, communis autem AB: duae igitur AB &BE, duabus AB &BF sunt adinuicem aequales, &aequales compraehendunt angulos, nempe rectos. Basis igitur AE basi AF est aequalis, &reliqui anguli reliquis angulis, sub quibus aequalia subtenduntur latera, per 4 primi: angulus itaque BAE angulo BAF est aequa lis, similiter &angulus AEB angulo AFB. Atqui angulus BAE tertia pars est anguli recti (capit enim tertiam partem ipsius quadrantis, qui rectum metitur angulum) &angulus igitur BAF tertiam recti partem compraehendet: quapropter &uterque reliquorum angulorum AEB &AFB, atque totus EAF angulus, duobus tertijs eiusdem recti coaequabitur. omnis namque trianguli tres anguli duobus rectis sunt aequales, per 32 primi. Aequiangulum igitur est triangulum EAF, per primam communem sententiam: quapropter &aequilaterum. Ipsa porrò EF dupla est ipsius EB: &AE igitur eiusdem EB dupla est, per conuersam sextae communis sententiae. HIS praeostensis, diuidatur angulus BAE bifariam, per 9 primi: recta quidem AG. Quam igitur rationem habet EA ad AB, eam habet &EG ad GB: per 3 sexti. Et coniunctim igitur, sicut EA &AB ad ipsam BA, sic EB recta ad partem BG:per 18 quinti. Et uicissim quoque, per 16 eiusdem quinti, sicut quidem EA &AB ad BE, sic AB ad BG.