Latin
253.1 to 253.4
Oronce Finé, Protomathesis 253.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur ratio GA &AB ad BG maior est, quàm adgregati ex 41 &4214/2, utpote, 83 &1ad II. Et per consequens ipsius AB ad BH ratio, maior itidem erit, quam eorundem 83 &1/, ad nI. Et coniunctim itaque, per I8 ipsius quinti, composita ex AB &BH, ad BH, maiorem rationem habet, quàm 8313 ad II. Ponatur itaque rursum AB83 E, &BHII:tunc quadrata quae fient ex AB &BH, ad quadratum ipsius BH, maiorem rationem obseruabunt, quàm producta ex 8312 &II quadrata, ad quadratum eorundem II. Porrò quadratis quae ex AB &BH aequum est quadratum quod ex AH, per 4 7 primi, quadrata uerò ex 83 1/2 &II, utpote, 6964 –/2, &121, conficiunt simul iuncta 70851. Ergo quadratum quod ex AH, ad quadratum ipsius HB maiorem rationem habet, quàm 708575 ad 121. Radix autem ipsorum 7085 τ est 84 &+ferè: euidens itaque relinquitur, AH ad HB potentia maiorem obseruare rationem, quàm 84 &/ad II. RVRSVM, diuidatur bifariam angulus BAH, per 9 eiusdem primi, recta uidelicet AI. Erit itaque respondenter HA ad ipsam AB ratio eadem, quae HI ad IB: per eandem 3 sexti. Et coniunctim rursum, per I8 quinti, sicut HA &AB ad BA, ita HB ad BI. Et uicissim quoque, per 16 eiusdem quinti, sicut HA &AB ad BH, sic AB ad eandem BI. Demonstrauimus autem, AH ad HB potenHAB BA HB BI tia maiorem obseruare rationem, quam 84 &–ad II: &AB data est 83 cum 1/, BH uerò II. Ratio itaque HA &AB ad BH, maior est ratione compositi ex 83 1/2 &84 1/, scilicet 168 1/, ad II. Etipsius quoque AB ratio ad BI maior, quam 1681/ ad II: cum sit eadem, que HA &AB, ad BH, Igitur &composi ta ex AB &BI ad ipsam IB maiorem rationem obseruat, quam habeant 1681 ad II: per 8 quinti. Sit ergo rursum AB168+, &BI II. Quadrata igitur quae ex AB &BI, ad quadratum ipsius BI maiorem rationem habebunt, quam simul iuncta ex 1681 &1I quadra ta, ad quadratum eorundem II.