Latin
SDEXHIS OMNIBVS FACILE COLLIGITVR, QVONAMMODOCIR
Oronce Finé, Protomathesis 255
Unproofread scanNot analysed yet
Nam arcus CD, est magnitudo duorum tertiorum unius recti: capit enim –quadrantis. quapropter si AC recta produce retur, angulus CAD qui ad centrum, duobus tertijs unius recti esset aequalis: sed is duplus esset eius qui ad circunferentiam, utpote, CBD eundem arcum habentis, per 20 tertij. Igitur angulus CBD est –anguli recti: unde reliquus BDC angulus τ recti compraehendet. Quoniam autem angulus qui ad C rectus est: quadratum igitur quod ex BD aequum est duobus quadratis quae ex BC atque CD, per 47 primi Eapropter subtracto ipsius CD quadrato, ab eo quod fit ex BD, relinquetur quadratum ipsius BC: cuius radix erit eiusdem BC longitudo. Ponamus exempli gra tia BD partium 30. igitur CD erit 15 partium similium: est enim BD ipsius DC du pla, per corollarium 15 quarti. Si ducantur itaque 30 in sese, fient 900 ex 15 autem per sese multiplicatis, proueniunt 225: quae subducta de 900. relinquunt 675, ipsius BG quadratum. Radix porrò quadrata eorundem 675 admodum propinqua, est 260 At quoniam 26 per se multiplicata producunt 676, qui quidem numerus 676 praefatum numerum 675 unitate superat: Igitur BC potentia minorem rationem habet ad CD, quàm 26 ad 15. HIS IN hunc modum praeostensis, diuidatur angulus CBD bifariam, per 9 pri mi, recta quidem BE, rectam CD in puncto F intersecante: &connectatur DE, per I postulatum. Sunt itaque bina triangula BCF &BED inuicem aequiangula. quoniam angulus BCF aequus est angulo BED: nam uterque rectus, per 31 tertij. angulus praeterea CBF, angulo FBD aequalis: uterque enim dimidius est ipsius anguli CBDa &reliquus igitur BFC, reliquo BDE est aequalis, per 32 primi. Aequiangula igis tur sunt triangula BCF, &BED: &quae circum aequales angulos latera propors tionalia, per 4 sexti. Sicut igitur BC ad CF, sic BE ad ED. Et quoniam angulus CBD recta BE diuisus est bifariam, fit ut quam rationem habet DB ad BC, eam seruet &DF ad FC: per 3 sexti. Et coniunctim igitur, per 18 quinti, sicut DB &BC ad CB, sic DC ad CF. Atque uicissim, per 16 eiusdem sexti, sicut quidem DB &BC ad CD, sic BC ad CF. Atqui BC ad CD paulò minorem ha 56 BC DC CH bere rationem, quàm 26 ad 15 nuper ostendimus: &DEC BD posita est 30, qualium CDI5. porrò 30 &26, con ficiunt 56. Et composita igitur ex DB &BC, ad CD minorem rationem obseruat, quàm 56 ad 15: &BC consequenter, ad CF minorem itidem rationem obtinebit, quàm idem numerus 56 ad 15. Sed quemadmodum BC ad CF, ita monstrauimus BE ad ED: &BE igitur, ad ED minorem ra tionem habebit, quàm 56 ad 15, per II quinti. Coniunctim etiam, BE &ED, ad ipsam DE minorem rationem habebunt, quàm 56 &15 simul ad 15: per 18 eiusdem quinti. Si posuerimus itaque BE 56, &EDI5: quadrata quae fient ex BE &ED, ad quadratum ipsius DE minorem consequenter rationem obseruabunt, quàm ex 56 &15 producta quadrata, ad quadratum ipsorum 15.