Latin
256.5 to 256.8
Oronce Finé, Protomathesis 256.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
quadrata rursum ex 114 &15, uidelicet 12996 &225, conficiunt 13221 quorum radix quadrata 115, minus 11 quae prorsus negligenda sunt. Concludendum igitur, quadratum ex BD, ad quadratum ipsius DG minorem obseruare rationem, quàm 13221 ad 225:atque eandem BD, ad ipsam DG longitudine minorem respondenter habere rationem, quàm 115 ad praefatum numerum 15, ANGVLVS rursum DBG, per eandem 9 primi, bifariam diuidatur, recta scilicet BI. quae secet DG in puncto L: connectaturque DI, per idem I postulatum. Clarum est rursum, bina triangula BGL, &BID fore nuicem aequiangula: &angulum qui ad G, angulo qui ad I consequenter aequalem. Igitur sicut BG ad GL, sic BI ad ID, per 4 sexti: &per 3 eiusdem, quam rationem habet DB ad BG, eam seruat &DL ad LG. Et coniunctim rursum, ut DB &BG ad ipsam GB, ita DG ad GL, per I8 quinti: atque uicissim, per 16 eiusdem quinti, sicut quidem DB &BG ad GD, sic BG DEG ad GL. Ostensum est autem BD ad DG minorem ha bere rationem, quàm 115 ad 15: posita est item BG 114, qualium GD15. ipsa uerò 115 &114 composita efficiunt 229. Igitur composita ex DB &BG, ad ipsam GD minorem rationem habet, quàm 229 ad 15: &BG consequenter, ad GL minorem pariter uidetur seruare rationem, quàm 229 ad 15. Sicut autem BG ad GL, ita BI ad ID se habere monstrauimus: ergo BI ad ID minorem rationem obtinebit, quàm idem numerus 229 ad 15, per H quinti. Et coniunctim quoque, per I8 eiusdem, BI &ID ad ipsam DI, minorem tandem rationem habebit, quam 229 &15 simul ad ipsa 15. Constituatur ergo BI, 229, &ID rursum I5: composita igitur ex BI &ID quadrata, &quadratum ipsius DI minorem iterum rationem obseruabunt, quàm ex 229 &15 pronenientia quadrata, ad quadratum eorundem 15. Ipsis autem quae ex BI &ID quadratis aequatur quadratum ipsius BD, per 47 primi, &quadratum ex 229 est 52441, quod una cum 225 efficit 52666 numerum: cuius radix 229 &–ferè.