# Protomathesis 256.5-8

Oronce Finé, Protomathesis, 256.5 to 256.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/256.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/256.5

quadrata rursum ex 114 & 15, uidelicet 12996 & 225, conficiunt 13221 quorum radix quadrata 115, minus 11 quae prorsus negligenda sunt. Concludendum igitur, quadratum ex BD, ad quadratum ipsius DG minorem obseruare rationem, quàm 13221 ad 225:atque eandem BD, ad ipsam DG longitudine minorem respondenter habere rationem, quàm 115 ad praefatum numerum 15, ANGVLVS rursum DBG, per eandem 9 primi, bifariam diuidatur, recta scilicet BI. quae secet DG in puncto L: connectaturque DI, per idem I postulatum. Clarum est rursum, bina triangula BGL, & BID fore nuicem aequiangula: & angulum qui ad G, angulo qui ad I consequenter aequalem. Igitur sicut BG ad GL, sic BI ad ID, per 4 sexti: & per 3 eiusdem, quam rationem habet DB ad BG, eam seruat & DL ad LG. Et coniunctim rursum, ut DB & BG ad ipsam GB, ita DG ad GL, per I8 quinti: atque uicissim, per 16 eiusdem quinti, sicut quidem DB & BG ad GD, sic BG DEG ad GL. Ostensum est autem BD ad DG minorem ha bere rationem, quàm 115 ad 15: posita est item BG 114, qualium GD15. ipsa uerò 115 & 114 composita efficiunt 229. Igitur composita ex DB & BG, ad ipsam GD minorem rationem habet, quàm 229 ad 15: & BG consequenter, ad GL minorem pariter uidetur seruare rationem, quàm 229 ad 15. Sicut autem BG ad GL, ita BI ad ID se habere monstrauimus: ergo BI ad ID minorem rationem obtinebit, quàm idem numerus 229 ad 15, per H quinti. Et coniunctim quoque, per I8 eiusdem, BI & ID ad ipsam DI, minorem tandem rationem habebit, quam 229 & 15 simul ad ipsa 15. Constituatur ergo BI, 229, & ID rursum I5: composita igitur ex BI & ID quadrata, & quadratum ipsius DI minorem iterum rationem obseruabunt, quàm ex 229 & 15 pronenientia quadrata, ad quadratum eorundem 15. Ipsis autem quae ex BI & ID quadratis aequatur quadratum ipsius BD, per 47 primi, & quadratum ex 229 est 52441, quod una cum 225 efficit 52666 numerum: cuius radix 229 & –ferè.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
