# Protomathesis 258.5-6

Oronce Finé, Protomathesis, 258.5 to 258.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/258.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/258.5

Sint inquàm binae magnitudines BC, inter A & D proportionales, sicut quidem A ad B uel ad C, ita Baut C magnitudo se habeat ad magnitudinem D: aio itaque, B & C magnitudines esse adinuicem aequales. Quoniam si non fuerint aequales, altera earum maior erit: estojuerbi gratia B. Cum igitur A sit majus extremum ipsius datae proportionis, maiorem rationem habebit ad C minorem magnitudinem, quàm ad maiorem B: per secundam partem 8 quinti elementorum Euclidis. Atqui B magnitudo eandem rationem babet ad D, quam A ad B, similiter & C ad ipsam D magnitu dinem, quàm eadem magnitudo A ad C: sunt enim per hypothesim proportionales. Ergo C magnitudo maiorem pariter rationem habebit ad D, quàm ipsa B. ad eandem autem rationem habentium, maiorem rationem habens illa maior est, per primam partem 10 eiusdem quinti: maior est itaque C, eadem magnitudine B. at data est minor: quod est impossibile. igitur B non est maior ipsa C.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
