# Protomathesis 26-2

Oronce Finé, Protomathesis, SECVNDO, SI NVMERVS PROPONATVR ARTICVLVS, PERG. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/26-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/26-2

SECVNDO, SI NVMERVS PROPONATVR ARTICVLVS, PERG ipsum digitum multiplicandus: id facies ea quae sequitur arte. Relinque tziphras id est, elementa non significatiua ipsius articuli numeri, quotquot extiterint: & duc singula elementa significatiua eiusdem articuli, in oblatum & multiplicantem digi tum, & producto demum numero praefatas rursum anteponito tziphras, uersus dextram ipsius numeri regionem. Quòd si ex ductu alicuius elementi significatiui, in ipsum digitum numerum, articulus aut mixtus siue compositus efficiatur numerus: scribatur suo loco tziphra, aut compositi numeri digitus, & pro qualibet dena uel articuli, aut compositi numeri, traducatur unitas ad proximè succedentem locum, atquè unà cum ibidem occurrente numero iungatur. Proponatur in exemplum numerus 400, per 3 multiplicandus. Duc itaquè 4 in 3, fient duodecim: quibus adde oo uersus dextram, in hunc modum 1200, & productum obtinebis ex hac multiplicatione numerum. Esto rursum propositum, multiplicare Altud exemplum 25000, per 7.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
