# Protomathesis 260

Oronce Finé, Protomathesis, HIS PRAEOSTENSIS, SIT DESCRIPTVSCIRCA CENTRVMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/260
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/260

Erit igitur quadratum HLM medium proportionale, inter ipsa EF & BGD quadrata: accipitur enim inter ambo quadrata, per intersectionem diametri utriusque quadrati lateribus aequidistantis, quemadmodum in uulgato planisphaerio, iuxta ipsius Ptholemaei demonstrationem, per similes diametralis & meridianae lineae intersectiones, inter duos circulos datos medium proportionalem describere solemus. Duabus enim magnitudinibus datis, possibile est tertiam assignare proportionalem: per 13 sexti. Consequenter, à puncto I ad punctum L, recta ducatur IL, per idem I postulatum: quae secet eundem diametrum ED in puncto N. Et centro A, interuallo autem AN, circulus describatur NO, per 3postulatum. Erit itaque circulus NO tertia magnitudo post quadratum BGD & inscriptum BCD circulum respondenter proportionalis: dedu citur enim ex quadrato BGD & circulo BCD atque EF quadrato (quod est medium proportionale inter EF & BGO quadrata) per intersectionem ipsius dimetientis BD. Duabus namque magnitudinibus datis, possibile est tertiam proportionalem inue nire: per ii sexti. Circulus igitur BCD est medium proportionale inter BGD quadratum, & circulum NO. Huic demum circulo NO, circumsci ibatur quadratum NOP:per 7 NOP eiusdem quarti. Quoniam igitur per 2 duodecim, circuli BGD BCD se adinuicem habent, sicut quae ex dimeuentibus quadrata: sicut igitur quadratum BGD ad quadratum NOP, ita circu lus BCD ad circulum NO. Et uicissim igitur, sic ut quidem BGD quadratum ad circulum BCD, sic quadratum NOP ad circulum NO: per 18 quinti. Circulus itaque BCD, & quadratum NOP inter idem quadratum BGD & circulum NO sunt proportionalia: ea propter & adIdem quoque inuicem aequalia, per primum suppositum nuper demonstratum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
