# Protomathesis 261

Oronce Finé, Protomathesis, HIS PRAEOSTENSIS, SIT DESCRIPTVSCIRCA CENTRVMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/261
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/261

licet aliter concludere. quoniam circulus ABC & quadratum NOP, ad eundem circulum NO eandem habent rationem: nempe quae ipsius quadrati BGD ad circulum BCD. quae autem ad eandem eandem habent rationem, illa sunt adinuicem aequaliâ, per 9 quinti: igitur circulus BCD & quadratum NOP aequantur adinuiDato igitur circulo BCD, datum est aequale quadratum NOP: quod cem, faciendum proposuimus. AD MAIOREM autem huiusce demonstrationis euidentiam, si libeat circu li BCD aream examinare, ex demonstrata ratione circumferentiae ad diametrum, per doctrinam 25 capitis, & ipsius areae quadratam extrahere radicem: probabis eandem radicem, dati quadrati NOP conuenire lateribus, & aream unius alterius areae respondenter adaequari. Vtpote, si diuidatur dimetiens BD in I4 partes adinuicem aequales, erit per praedicta area circuli BCD154: quorum radix quadrata 12 –. totidem partium erit quodlibet latus eiusdem quadrati NOP, atque eiusdem area 154.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
