# Protomathesis 262

Oronce Finé, Protomathesis, QUOD SI QVISPIAM DIXERIT, RECTILINAEAM QUAMVIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/262
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/262

QUOD AVTEM octogonum inscriptum circulo sit medium proportionale inter duo quadrata, quorum unum circumscribitur, alterum uerò eidem inscribitur circulo: ita demonstratur. Sit datus circulus BCDE, circum A centrum figuratus: intra quem describatur quadratum BCDE, per 6 quarti, atque per 7 eiusdem describatur circa eundem circulum quadratum FGHI, sic quidem ut circunscripti latera, eius quod inscribitur angulos tangant. Producantur consequenter di& metientes FI & GH in A centro sese intersecantes: diuident enim quadram tes BC, CD, DE, & EB bifariam in punctis K, L, M, N, quod ita demonstratur. Quoniam BA & AC lalatera, per circuli diffinitionem, sunt adinuicem aequalia, & AF latus commuphe, basis quoque BF basi FC aequalis: igitur per 8 primi, angulus BAF angulo FAC est aequalis. unde per 4 eiusdem primi, subtensa BL subtensae LC aequabitur: & reliquae similes reliquis similibus similiterque descriptis. Igitur KLMN erit octogonum aequila terum eidem circulo inscriptum. 1 His ita praeparatis, mamifestum est BC & AF ad rectos sese diuidere angulos, in puncto uidelicet o: sunt enim dimetien tes quadra iABFC. Triangula igitur ACF & ACO, erunt inuicem aequiangula. nam angulus CAF fit utrique triangulo communis, & ACF angulus aequalis angulo AOC nempe rectus recto: & reliquus igitur ACO reliquo AFC, per 32 primi est aequalis. Aequiangula igitur sunt ipsa triangula ACF & ACO: & quae circum aequales angulos latera proportionalia, per 4 sexti. Igitur sicut AF ad FC, ita AC ad CO. utraque autem AC & CF ipsi AL est aequalis, per ALcirculi & quadrati diffinitiones: aequales autem ad eamdem eundem habent rationem, & eadem ad aequales, per 7 quinti. Igitur sicut AF ad AL, ita AL ad CO. Eidem rursum CO aequatur AO: sunt enim semidiagonales quadrati ABFC. Ergo sicut AF ad AL, ita AL ad AO, per eandem 7 quinti. Tres itaque bases, utpote, AF trianguli ACF, & AL trianguli ACL, atque AO trianguli ACO, sunt inter sese proportionales. ipsa porrò triangula sub eodem sunt uertice: erunt itaque ueluti bases proportio Aco AcF AcL nalia, per I sexti. Atqui triangulum ACF est octaua AF, pars quadrati FGHI, & ACL triangulum octaua pars octogoni KLMN, atque triangulum ACO ipsius quadrati BCDE pars octaua. Partes autem eodem modo mul tiplicium eandem rationem habent sumptae adinuicem, per 15 quinti. Ergo sicut triangulum ACF ad triangulum ACL. ita quadratum FGHI ad octogonuu KLMN: atque sicut idemtrian gulum ACL ad triangulum ACO, sic praefatum octogonum KLMN ad quadratum BCDE. Est igitur octogonum circulo inscriptum medium proportionale inter duo quadrata, quorum alterum circum, reliquum uerò intra eundem circulum describitur. Hoc autem octogonum KLMN, si fuerit intra BCD circulum descriptum, iuxta regulam Archimedis, eidem quadrato EF reperietur aequale: quod praesatae demonstrationi maiorem fidem addere compellit.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
