# Protomathesis 263-2

Oronce Finé, Protomathesis, SOTERTIA PARS DE COR.5O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/263-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/263-2

SOTERTIA PARS DE COR.5O PORVM, HOC EST, SOLIDO RVM DIMENSIONE. Vt solida rectangula mensurentur. Caput. VIII. NTER SOLIDA PRIMVM EXAMINANDA SVNT, QVAE dicuntur rectangula: atque inter rectanoula cubum. Est enim cubum, corpus sex quadratis superficiebus (instar taxilli) compraehensum: quod dinter quinque regularia annumeratur corpora, & ἐξάπεδον graecè dicitur, sub mensuram hoc modo cadens. Duc unam quadratarum superficierum per I numerum uigesimisecundi capitis inuentam, in latus eiusdem: & productum erit ipsius cubi ma gnitudo. Vel duc unum eiusdem cubi latus in sese cubicè: & eadem cubi crassitudo rursum producetur. Est enim latus ipsius cubi radix eiusdem cubica: quae primum in sese ducta quadratum efficit, et rursum per idem quadratum multiplicata restituit cubum cuius est radix. Esto uerbi gratia datum cubum ABCD, cuius unumquodque latus sit pedum 5. Si duxeris itaque ABC quadratum, quod est 25, in latus BD, 5 pedum: consurgent 125. Vel ducito unum laterum in sese, utpote 5, fient 25: haec rursum in 5 multiplica, producentur quoque 125. totidem pedum (solidorum uelim intelligas) est dati cubi ABCD crassitudo. Quòd si duplicaueris 125, resultabunt 250: quorum radix cubita 6– totidem pedum erit latus cu bi, dupli ipsius ABCD: & ita de triplo, quadruploue iudicabis. HAVDMINVS facile metietur rectangulum solidum altera parte longius. Nami si quam uolueris rectangularum superficierum idem solidum terminantium, in latus ununmex ijs quae ad rectos in eandem superficiem incidunt angulos, multiplicaueris: ipsius altera parte longioris crassitudinem generabis. Metire igitur aream cuiuscumque uolueris superficierum, per doctrinam uigesimisecundi capitis, & productum duc in succedentem dimensionem: & propositum obtinebis. Sit exempli causa solidum rectangulum altera Columnarum diffinitio. Regula genera lis ad metiendam omnem columnem. De Cylindro primum exemplum Exemplum secundum de trilate ra columna quae prisma dicitur. De rectangula columna Exemplum terrium de prismate trapezio. Capu. XXIX. De generali quarumcunque columnarum dimensione.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
