Latin
JOLVMNAE SVNT OBLONGA CORPORA:QVAE ABAEQVA
Oronce Finé, Protomathesis 268
Unproofread scanNot analysed yet
concludendum igitur, datum uas continere quartas liquoris praeassumptas 840. Ita censeto, ac facito de caeteris. In huiusmodi igitur, atque similium uasorum capacitatis dimensionem, fabricabis tibi uas parallelogrammum rectangulum ex quinque quadratis &pedalibus planis adinuicem connexis, congruentis ad hoc materiae resultans: in quod infundes quantum, liquoris capere poterit, ad tui loci mensuram, obseruatis eiusdem assumptae mensurae aliquotis partibus, etiam quantumcunque minutis. Cuius examinas tam capacitatem, in sempiternum usum obser uabis.