# Protomathesis 268-2

Oronce Finé, Protomathesis, Caput XXX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/268-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/268-2

Caput XXX. Qualiter pyramides sub mensuram cadant, INGVLAE PYRAMIDES, QVAE REGVLARIVM VIDE lice. sunt basium atque laterum, uno eodemque modo dimetiuntur. Si nanque duxeris aream basis datae cuiuscunque regularis pyramidis, in tertiam altitudinis partem: conflabitur ipsius datae pyramidis crassitudo. Vel duc aream ipsam basis, in totam pyramidis altitudinem, & producti cape tertiam partem. omnis enim pyramis laterata est suae columnae siue prismatis eandem basim & altitudinem aequam habentis pars tertia, percorolarium 7 duodecimi: necnon rotunda pyramis (quae conus propriè uocitatur) cylindri pars itidem tertia, eandem basim & aequale fastigium cum ipso cono possidentis, per 10 eiusdem duodecimi elementorum Euclidis. Reliquum est igitur, ostendere qualiter ipsius pyramidis regularis inueniatur altitudo: hoc est, recta à cono seu uertice pyramidis in basim perpendiculariter demissa. hoc autem ita facies: duc pendulum ipsius pyramidis latus in sese, & productum serua numerum. deinde multiplica semidiametrum circuli basi circunscripti itidem per sese, & productum aufer à prius obseruato numero, residuique tandem numeri quadratam extraheradicem: nam ea erit optata pyramidis altitudo. SIT PRIMVM conus ABC, à cuius uertice A in circunferentiam basis compraehensa lengitudo AB, sit 13 pedum: semidiameter autem BC, ipsius uidelicet basis sit pedum 5. Oportet igitur primum inuenire rectam AC. Duc itaque 13 in sese fient 169: deinde 5 per sese multiplica, fient 25. Aufer 25 à 169, relinquentur 144: quorum radix 12. totidem pedum est perpendicularis AC. quoniam per 47 primi elementorum Eucldis, quadratum quod ex AB, aequum est duobus quadratis, quae ex Area porrò circuli BC, hoc est basis, est 78 –, eiusque cirAC atque CB. cumferentia 31–:per uigesimumquintum caput huius libri. Duc igitur tandem 78–in 12 consurgent 942 1/2: quorum tertia pars 314– totidem pedum cubicorum est crassitudo coni, seu rotundae pyramidis ABC. Vel duc eadem 78–in 4, hoc est, tertiam partem ipsorum 12.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
