# Protomathesis 268

Oronce Finé, Protomathesis, JOLVMNAE SVNT OBLONGA CORPORA:QVAE ABAEQVA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/268

concludendum igitur, datum uas continere quartas liquoris praeassumptas 840. Ita censeto, ac facito de caeteris. In huiusmodi igitur, atque similium uasorum capacitatis dimensionem, fabricabis tibi uas parallelogrammum rectangulum ex quinque quadratis & pedalibus planis adinuicem connexis, congruentis ad hoc materiae resultans: in quod infundes quantum, liquoris capere poterit, ad tui loci mensuram, obseruatis eiusdem assumptae mensurae aliquotis partibus, etiam quantumcunque minutis. Cuius examinas tam capacitatem, in sempiternum usum obser uabis.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
