Latin
QUODSI DATA
Oronce Finé, Protomathesis 269-2
Unproofread scanNot analysed yet
QUODSI DATA dem pyramidis simili atque parallelo truncata: uolueris autem scire, quanta sit eius crassitudo, ita facito, Producantur ipsius pyramidis latera in rectum &continuum, quousque ad eundem con ueniant uerticem. Mensuretur deinde uniuersa pyramis, per nunc expressam regulam generalem: necnon pyramis particularis à uertice eiusdem curtae pyramidis ad communem usque concursum depraehensa, Subtrahatur postmodum crassitudo minoris à totius pyramidis crassitudine: quod enim relinquetur, truncatae pyramidis magnitudinem ostendet. Detur, exempli causa, pyramis hexagona imperfecta GHI, duobus aequiangulis itidem hexagonis, atque sex trapez ijs isoscelijs terminata: cuius singula basis latera sint pedum 6, superioris autem, hoc est, minoris hexagoni latera 3 pedum. Adplicata igitur regula in longum rectumque duorum quorumuis oppositorum laterum, fiat concursus absolutae pyramidis in puncto K sitque latus GKpedum 16 HK uerò 8 1Σ. Erit ergo perpendicularis KL pedum 15, KM autem 7–. item area basis uniuersae pyramidis erit pedum 93 superioris autem hexagoni HI, 23–. Vnde per ea quae supra diximus, totalis pyramidis crassitudo, erit pedum solidorum 468: minoris autem pyramidis, hoc est, complementi HKI crassitudo, 58–. Igitur si subduxeris 58 –de 468, relinquentur 409–: totidem pedum cubicorum est oblatae pyramidis imperfectae crassitudo.