# Protomathesis 269-2

Oronce Finé, Protomathesis, QUODSI DATA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/269-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/269-2

QUODSI DATA dem pyramidis simili atque parallelo truncata: uolueris autem scire, quanta sit eius crassitudo, ita facito, Producantur ipsius pyramidis latera in rectum & continuum, quousque ad eundem con ueniant uerticem. Mensuretur deinde uniuersa pyramis, per nunc expressam regulam generalem: necnon pyramis particularis à uertice eiusdem curtae pyramidis ad communem usque concursum depraehensa, Subtrahatur postmodum crassitudo minoris à totius pyramidis crassitudine: quod enim relinquetur, truncatae pyramidis magnitudinem ostendet. Detur, exempli causa, pyramis hexagona imperfecta GHI, duobus aequiangulis itidem hexagonis, atque sex trapez ijs isoscelijs terminata: cuius singula basis latera sint pedum 6, superioris autem, hoc est, minoris hexagoni latera 3 pedum. Adplicata igitur regula in longum rectumque duorum quorumuis oppositorum laterum, fiat concursus absolutae pyramidis in puncto K sitque latus GKpedum 16 HK uerò 8 1Σ. Erit ergo perpendicularis KL pedum 15, KM autem 7–. item area basis uniuersae pyramidis erit pedum 93 superioris autem hexagoni HI, 23–. Vnde per ea quae supra diximus, totalis pyramidis crassitudo, erit pedum solidorum 468: minoris autem pyramidis, hoc est, complementi HKI crassitudo, 58–. Igitur si subduxeris 58 – de 468, relinquentur 409–: totidem pedum cubicorum est oblatae pyramidis imperfectae crassitudo.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
