# Protomathesis 270-2

Oronce Finé, Protomathesis, IPHAERA QVINQVE REGVLARIVM CORPORVM COMI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/270-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/270-2

IPHAERA QVINQVE REGVLARIVM CORPORVM COMI mune uidetur esse receptaculum: utpote, intra quam ipsa quinque regularia describantur corpora. Cadit autem sphaera sub mensuram dupliciter: auf enim ipsa tantummodo superficies inuestigatur, uel uniuersa crassitudo disquiritur. Primum itaque sic absoluito. Duc sphaerae diametrum, in circumferentiam maximi circuli eiusdem sphaerae: quod enim producetur superficialem dataesphaerae magnitudinem ostendet. Sphaerica namque superficies est aequalis circulo, cuius diameter duplus est diametri maximi circuli in eadem sphaera descripti. Vel ducito aream ipsius maximicirculi per 4: & idem obtinebis. Quoniam ipsa sphaerae superficies quadrupla est areae maximi eiusdem sphaerae circuli. Sit exempli gratia, succedens sphaerica repraesentatio ABC, cuius axis BC, hoc est, dimetiens maximi circuli in eadem sphaera descripti sit 14 pedum. Ergo per antecedens 25 caput, circumferentia ma ximi in eadem sphaera circuli erit pedum 44, area uerò 154. Duc itaque 44., in Id. producentur 616. uel multiplica 154, per 4: & idem numerus 616 resultabit. totidem ergo pedum quadratorum, est ipsius datae sphaerae ABC terminatiua superficies. CVM AVTEM uolueris eiusdem sphaerae metiri crassitudinem: id quadruplicia poteris absoluere modo. Primo, duc superficialem sphaerae continentiam, in sextam partem diametri. Vel tertiam partem superficiei in semidiametrum. Multiplicaue aream maximi circuli, in totum sphaerae diametrum: & producti accipe duo tertia. Nam secundum Archimedem, cylindrus cuius basis maximus circulus, altitudo uerò diameter sphaerae, ad ipsam sphaeram sesqualteram uidetur obseruare rationem, Quarto, idem habebis si mensus fueris conum, cuius basis maximus sphaerae circulus, altitudo uerò eiusdem sphaerae semidiameter, & productum quadruplaueris: Est enim sphaera huiusmodi coni quadrupla. Vt in praeassumpto nuper exemplo. Duc 616 in 2–(sunt enim sextapars ipsorum 14 dati nunc diametri) producentur 1437–. Vel duc 205– (quae sunt tertia pars ipsorum 616 inuentae superficiei) in 7 semidiametri: consurgent rursum 1437–, Quòd si multiplicaueris 154 in 14, resultabunt 2156: quorum duo tertia faciunt eadem 1437–. Aut denique si duxeris 134 in 2 (hoc est, tertiam semidiametri partem) fiet coni magnitudo 359–:quae quadruplata conficiunt rursum 1437–. Igitur datae sphaerae crassitudo, ubique reperitur 1437142. HINCFACILE colligitur, ipsius dimidiae sphaerae tam superficialis, quam etiam crassa magnitudo: nam si utriusque dimidium acceperis, propositum obtinebis. Hoc etiam ita poteris inuenire. Duc circunferentiam maximi circuli, in datasphaerae semidiametrum.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
