Latin
IPHAERA QVINQVE REGVLARIVM CORPORVM COMI
Oronce Finé, Protomathesis 271
Unproofread scanNot analysed yet
Aut multiplica aream eiusdem maximi circuli per 2: &hemisphaerica nascetur superficies. Vt sint omnia, ut in accepto nuper exemplo. Duc igitur 44 in 7, aut multiplica 154 per 2: fient enim utrobique 308, quae sunt dimidium ipsorum 616. quibus si addideris 154, consurgurget uniuersa dimidiae sphaerae superficies, pedum 462. VT HABEAS autem hemisphaerij crassitudinem: duc hemisphaericam superficiem in unum sextum semidiametri. Vel tertiam partem eiusdem hemisphaericae superficiei, in semidiametrum. Aut duc aream maximi circuli in eundem semidiametrum: &producti sume duo tertia. Vel denique multiplica aream eiusdem maximi circuli in unum semidiametri tertium: &productum duplica. semper enim redibit media sphaerae crassitudo. Repetantur in exemplum singula uti primum disposita. Duc igitur 308 in 2–, fient 7182. Vel multiplica 102– (quae sunt unum tertium hemisphaericae superficiei) in 7 semidiametri, colligentur rursum Aut ducito 154 in eadem 7, fient 1078: quorum duo tertia conficiunt itidem 718–. Quòd si duxeris 154 in 2–, fiet conus continens 359–:quae duplata restituunt iterum 718–. Tanta igitur est hemisphaerica crassitudo: sunt enim 718/ dimidium ipsorum 1437–. PORRO cum sectorem, uel utranque sphaerae sectionem, minorem scilicet aut maiorem hemisphaerica, metiri uolueris: ita facito, Sit maximus in data sphaera circulus BCDE, cuius centrum A, dimetiens BD:sitque recta CE, dispecens ad rectos angulos dimetientem BD in puncto F, diameter circuli minoris, cuius planum secet sphaeram in binas &inaequales sectiones, maiorem quidem hemisphaerica CBE &EDC minorem. connectantur quoque semidiametri AC &AE. Ad habendam in primis gibberosam utriusque sectionis superficiem, uide quam rationem habeat AF recta, inter sphaerae centrum §ionem eiusdem circuli minoris cum dimetiente BD compraehensa, ad ABuel AD semidiametrum. &in eadem ratione tolle partem proportionalem hemisphaericae superficiei: relinquetur enim superficies segmenti minoris, cuius arcus CDE, uertex autem D. Quòd si eandem partem proportionalem eidem hemisphaericae superficiei adiunxeris: resultabit superficies ipsius maioris segmenti, cuius arcus CBE, uertex autem B. Supponatur in exemplum dimetiens sphaerae, hoc est, BD, pedum 14, AF 3, &FD 4: &reliqua uti supra. Quoniam igitur 3 sunt tres semidiametri septimae: aufer igitur –à 308, utpote 132, relinquentur 176. totidem pedum est ipsius minoris sectionis CDE arcuata superficies. Adde rursum 132, hoc est, ipsorum 308, eisdem 308: consurgent 440, quod uidelicet pedum est ipsius maioris sectionis Vt hemisphaeri ca supesicie, inueniatur. Exemplum. Qualiter hemisphaerij reperiatur crassitudo. Exemplum, De sectionibus atque sectoribus sphaerae. Vtriusque sectic nis superficies qualiter habeatur. Exemplum. sectionis CBE gibberosa superficies.