Latin
ATVIT EX PROXIME DESCRIPTIS CAPITIBVS
Oronce Finé, Protomathesis 273-2
Unproofread scanNot analysed yet
ATVIT EX PROXIME DESCRIPTIS CAPITIBVS qualiter Tetrahedrum ex 4 aequiangulis triangulis compositum cor pus, &hexahedrum siue cubum sex quadratis compraehensum, inter quinque regularia metiantur corpora. Reliquum est tandem ostendere, caeterorum trium, utpote, Octahedri, Icosahedri, &Dodecahedri quantitatem. Haec enim quinque regularia uocitantur corpora: propterea quòd &areis &lateribus claudantur aequalibus, &intra eandem sphaeram sola describantur. Octahedrum enim, 8 triangulis aequilateris &inuicem aequalibus clauditur, Icosahedrum 20: sed dodecahedrum 12 pentagonis itidem aequalibus &aequilateris terminatur. SIT IGITVR PRIMVM oblatum octahedrum ABC. Huius si uelis haz bere crassitudinem, duc unum laterum in sese, &productum multiplica rursum per diametrum ipsius octahedri, consurgentis demum numeri accipe tertiam partem: nam ea propositam crassitudinem ostendet. Fit enim hoc modo columna laterata, tripla ipsius octahedri corporis. Vt habeas autem diametrum, duc unum latus in sese, &productum duplica. adgregati demum quadratam extrahe radicem: quoniam per 47 primi, ipsa radix erit diameter optatus. Sint in exemplum singula ipsius octahedri ABO latera pedum 6. Duc igitur 6 in sese, fient 36: haec dupla, consurgent 72, quorum radix 8–.