# Protomathesis 274

Oronce Finé, Protomathesis, ATVIT EX PROXIME DESCRIPTIS CAPITIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/274
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/274

totidem Multiplica pedum est diameter ipsius octahedri. tandem 36 in 8 –, resultabunt 306: quorum tertia pars 102. totidem pedum solidorum est dati octahedri crassitudo. Quod si acceperis aream unius basis triangularis, & eam per 8 multiplicaueris: uniuer sa eiusdem octahedri superficies colligetur. DODECAHEDRI autem magnitudo, in hunc modum inuestigatur. Metire unam 12 pyramidum, per trigesimum caput, & ipsius pyramidis quantitatem multiplicato per 12: habebis enim ipsius dodecahedri crassitudinem. Quoniam dodecahedrum diuisibile est in 12 pyramides adinuicem aequales: quarum bases sunt ipsa 12 pentagona dodecahedrum terminantia, uertices autem ad centrum eiusdem dodecahedri conueniunt. Ad metiandam porrò unam dictarum pyramidum, necessarius est eiusdem pyramidis axis: quem tali uenaberis arte, Duc subtendentem unum angulorum ipsius pentagoni in sese, & productum multiplica per 3, consurgentis inde numeri quadratam accipe radicem: erit enim diameter cubi, super quod dodecahedrum fabricatur. Huius autem diametri, siue radicis dimidium duc in sese, & à producto tolle quadratum semidiametri circuli circa idem pentagonum descripti residui, tandem quadratam extrahe radicem: nam ea erit axis, siue altitudo cuiuslibet pentagonae pyramidis. Semidiametrum porrò circuli circa datum pentagonum descripti, respondenter obtinebis: si duxeris latus decagoni intra eundem circulum descripti in sese, & productum abstuleris à quadrato lateris ipsius pentagoni, & residui quadratam acceperis radicem. Vel inuento pentagoni centro, recta ab eodem centro in quemuis angulum pentagoni idem leuius ostendet. Sit in exemplum dodecahedrum cuius una basium DEF pentagonus, singula uerò latera pedum 4–, subtendens autem angulum DEF. utpote, recta DF pedum 7–, semidiameter tandem circuli circa datum pentagonum descripti pedum 4. Duc igitur primum 7 in sese, fient 57–. haec triplata conficiunt 172 + quorum radix (quae est axis cubi, super quod datum fabricatum est dodecahedrum) 13, & dimidium huiusce radicis 6 Duc rursum 6 15 in sese, fient 42 1/2: à quibus tolle quadratum semidiametri EG, utpote 16, relinquentur 26 +/22. horum radix 5 1215: tanta est altitudo, uel axis cuiuslibet pyramidis. Area uerò pentagoni DEF, ex uigesimoquarto capite colligitur pedum 37–. haec ducta in 5 3 1/2 faciunt 1937, quorum tertia pars 64 & + ferè (deest enim tantumodo –) totidem pedum solidorum est ipsius pyramidis pentagonae crassitudo. Ergo 6415 tandem multiplicata per 12, collectim efficient uniuersam dodecahedri magnitudinem, pedum quidem cubicorum 772–5.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
