# Protomathesis 276

Oronce Finé, Protomathesis, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/276
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/276

Nec aliter mensurabis rhombum solidum ex duobus conis inaequalibus, duabusue quibuscumque lateratis pyramidibus, aut aequalibus inter sese, uel inaequalibus compositum: semper enim ex utriusque pyramidis simul adgregata men sura, ipsius rhombi magnitudo resultabit, EST ETRHOMBI figura curuilinaea, quam oualem possumus haud indecenter appellare: quae sub dimentionem alio uidetur incidere modo. Sit datus rhombus oualis curuilinaeus DEFG, cuius maior axis EG, minor autem DF cum priori ortho ogonalis. Planum igitur circuli, cuius dimetiens recta DF, diuidet ipsum rhombum bifariam, conus autem, cuius basis circulus DF, uertex E, subduplus est (per Archimedem in libro de sphaeroidalibus & conoidalibus) ipsius di midij rhombi curuilinaei DEFG: idemque iudicato de reliquo cono ex aduerso collocato. Totus ergo rhombus conoidalis totius oualis rhombi subduplus erit. Metire itaque rhombum ex duobus conis resultantem ueluti nunc admonuimus, & productam mensuram duplica: colligetur enim uniuersa dati rhombi oualis crassitudo. Archimedes autem huiuscemodi rhombum sphaeroidale corpus appellare consueuit. Sit igitur, breuitatis causa, rhonbus conoidalis DEFG priori, hoc est, ABC similis & aequalis, eiusque crassitudo pedum cubicoruui 628–, haec itaque duplata, efficiunt 1257–. tantam ergo pronunciabis uniuersam oualis rhombi DEFG quantitatem. Quòd si eiusdem rhombi uolueris habere superficiem, ita facito. Multiplica arcum EDG, in dimidiam circunferentiam circuli, cuius diameter recta DF: uel ducito to tam circunferentiam in dimidium eiusdem arcus. Idem etiam obtinebis, si multiplicaueris aream circuli, cuius diameter recta DF. per ipsum arcum EDG, uel GFE: & productum diuiseris per semidametrum eiusdem circuli. Sit in exemplum recta DF pedum IO, arcus autem EDG 26– Erit itaque circunferentia circuli, cuius diameter recta DF, pedum 31 –, area ueDuc itaque 26– in dimidium ipsorum 31–, hoc est, in 15 1: fient 419–, Aut multiplica 31 –per 13–, hoc est, dimidium ipsorum 26–: producentur rursum 419 –. Vel ducito 78– in 26–, prouenient 2095: quae diuidem per 5, utpote, dimidium ipsorum 10, generabuntur iterum 419 3 totidem ergo pedum quadratorum erit ipsius rhombi curuilinaei DEFG terminatiua superficies. RHOMBOIDES autem solidum, non minus facile ad mensuram redigetur. Est enim rhomboides solidum, corpus sex rhombis planis adinuicem iij parallelis terminatum: cuiusmodi est subiecta figura ACDF, cuius uertex ABG, basis autem DEF. Huius itaque si uolueris habere crassitudinem, duc perpendiculares BG & EH, atque ipsis AB & BG, necnon FB & EH parallelas: Diuidetur ergo solidum rhomboides in cylindrum ABEF, & duo prismata adinuicem aequalia ABD & EFC. quorum omnium mensuram, uigesimonono capite monstrauimus. Metire itaque cylindrum, ac utrumque prismatum, & compone inuicem productos mensurarum numeros: colligetur enim dati rhomboidis magnitudo.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
