# Protomathesis 277

Oronce Finé, Protomathesis, XXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/277
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/277

Vt si exempli causa singula cylindri latera fuerint pedum B, utriusque autem basis latera pedum 4, prismatum quoque latera 4, triangularium porrò basium unum latus pedum 3, succedens 4, & reliquum 5. Erit itaque per ante dicta, ipsius cylindri crassitudo pedum 128, utriusque uerò prismatis pedum 24: his ergo 24, faciunt 48: haec iuncta cum 128, conficiunt 176. totidem pedum solidorum erit eiusdem rhomboidis ACDF desyderata crassitudo. Vel & breuius. Duc basim ABG in BC rectam, uel FEH basim in rectam ED, hoc est, 16 in II: consurget enim cylindrus aequalis dato rhomboidi. Vndecies enim 16, efficiunt rursum 176. Nam etsi idem prisma ex una parte deficiat ad complendum cylindrum, per alterius tamen partis relictum prisma compensatur. Estque hic modus facilior atque ad omnem rhomboidis accidentem dispositionem indifferenter accommodus.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
