Latin
JOEXHIS, ATQVE PRAECEDENTIBVS OMNIBVS, HAVD
Oronce Finé, Protomathesis 278
Unproofread scanNot analysed yet
Sit ergo dolium ABCD, duobus circulis, quorum dimetientes AB &CD rectae adinuicem aequales, unà cum cylindrica &curuilinaea superficie terminatum. Compleatur itaque sphaeroidale corpus, siue rhombus curuilinaeus ELFM: idque uel in plano quopiam, lumpta diametrorum AB, &CD, atque LM quantitate, uel adplicatis in longum conuexi flexilibus ad hoc praeparatis regulis. Quibus ita ordinatis, subtendatur axis EF, per centrum H, dirimens bisariam rectam quidem AB in puncto G, &oppositam CD in puncto I. Metire deinde conum, cuius basis circulus AB, uertex autem recta GE: per doctrinam trigesimi capitis. Accipe rursum uniuersam rhombi curuilinaei ELFM crassitudinem, ueluti secundo huiusce capitis numero praediximus: à qua subtrahito portiones eiusdem rhombi curuilinaei extra uas ultro citróque compraehensas, utpote, ABE &CDF, relinquetur enim oblati dolij seu uasis uinarij magnitudo. Quantitatem porrò sectionis ABE ita curabis inuentam. Vide quam rationem habet recta ex GF &FH composita ad ipsam FG: nam eam seruat sectio ABE ad conum eandem basim atque altitudinem cum ipsa sectione possidentem, hoc est, cuius basis AB circulus, altitudo uerò recta GE. Tribus autem notis, cognoscetur &quartum: per uulgatam quatuor proportionalium regulam. Idem uelim intelligas de sectione CDF: habet enim eandem rationem ad suum conum, quam recta ex IE &EH composita, ad ipsam EI, siue AB ipsi CD fuerit aequalis, siue alteram reliqua contigerit esse longiorem. Quaequidem omnia, ex ipsius Archimedis demonstrationibus, sunt apertè deducta: quibus, uelut elementarijs Euclidis utimur demonstrationibus: eas enim Archimedis atque similes sigillatim exprimere demonstrationes, nouum &lissimum uolumen exposceret. Esto gratia maioris elucidationis utraque AB &CD pedum 7, medij autem circuli qui per centrum H dimetiens, hoc est recta LM IO pedum, axis EF 2O, utraque GH &HI pedum G, &reliquae GE &IF pedum 4. Erit itaque primum (si praedicta diligenter annotaueris) totalis rhombi curuilinaei ELFM cras situdo pedum solidorum 104715. Nam conus, cuius basis circulus habens pro diametro LMIO pedum, altitudo uerò HE uel HF pedum itidem 10, per trigesimum caput, inuenitur pedum solidorum 26112: quae duplata, faciunt dimidium rhombi curuilinaei ELM, aut FLM, similium pedum 523–. Haec rursum duplata, conficiunt 10471, totum uidelicet rhombum curuilinaeum ELFM. Conus praeterea ABE, à circunducto triangulo AEG, uel GBE descriptus, per idem caput XxX, erit pedum cubicorum 51–/5. composita autem ex GF &FH GF &FH est pedum 26, GF uerò 16: per hypothesim. Pone itaque 16 numerum primum, 26 secundum, &tertium 51–. deinde multiplica tertium per secundum, hoc est, 51– per 26: fient 1334–. haec diuide per 16, primum in ordine numerum: fient pro quotiente 83 5. totidem pedum solidorum est sectio ABE, uel CDF. Aufer ergo tandem bis 83 73, hoc est 166–, à praefato numero 1047 1/2: relinquentur 8801/. totidem pedum cubicorum concludes uasis ABCD capacitatem.