Latin
SOLIBRI SECVNDI ET VLTI-5O
Oronce Finé, Protomathesis 284
Unproofread scanNot analysed yet
Regio coelestis. Prima ratio cur a tantum ele menta. Vides igitur, humanissime lector, quam iniuste, &quam imprudenter quidam scioli, doctique nonnulli sed parum prudentes, non solum Astronomiam, uerum etiam omnem mathematicam philosophiam, odio quodam incitatissimo prophanent: &(quod mirari satis nequeo) non modo uoce declama toria, sed etiam scriptis, sua maxima infamia, suoque dedecore incessere non uerentur. ¶PORRO (ut nostrum prosequamur institutum) uniuersam Astronomiam, ueluti quamlibet aliam disciplinam, bifariam discindi, apud omnes, etiam uulgariter eruditos, in confesso est.