# Protomathesis 284

Oronce Finé, Protomathesis, SOLIBRI SECVNDI ET VLTI-5O. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/284
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/284

Regio coelestis. Prima ratio cur a tantum ele menta. Vides igitur, humanissime lector, quam iniuste, & quam imprudenter quidam scioli, doctique nonnulli sed parum prudentes, non solum Astronomiam, uerum etiam omnem mathematicam philosophiam, odio quodam incitatissimo prophanent: & (quod mirari satis nequeo) non modo uoce declama toria, sed etiam scriptis, sua maxima infamia, suoque dedecore incessere non uerentur. ¶ PORRO (ut nostrum prosequamur institutum) uniuersam Astronomiam, ueluti quamlibet aliam disciplinam, bifariam discindi, apud omnes, etiam uulgariter eruditos, in confesso est.

---

Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
